Latin
Prop. 8. Con. Sect
John Wallis, Arithmetica infinitorum 81
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Et pari modo de figuris sive planis sive solidis, quae ex ejusmodi multiplicatione provenient, iudicandum erit. Ut si trianguli unius rectae in rectas Trianculi alterius (sive similis sive dissimilis, modo aeque alti) respective ducantur, fiet Pyramis; mediae vero proportionales constituent etiam Triangulum. Semiparabolae unius rectae in rectas alterius respective ductae efficient Pyramidoides Parabolicum; mediae autem proportionales semi parabolam. Et sic de caeteris. PROP. LXXXI. Theorema. Iunius Seriei termini omnes per terminos alterius Seriei respectivè dividantur, quotientes Serunt series alia, cujus index reperitur subducendo indicem seriei Dividentis ex indice seriei divisae, quod restat enim est index seriei divisione provenientis, sive Quotientis: Ratio autem quam habitura est series sic producta, ad seriem totidem terminorum ipsius maximo aequalium, ea erit quam Tabellae praecedentes (vel propositio 64) indicant. Exsempli gratia. Si series Biquadratorum vel quartanorum (cujus index 4) dividatur per Quart. Prim. Tert.