# Arithmetica infinitorum 9.1-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 9.1 to 9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/9.1

neque tamen potest κερατοείδης, utcunque multiplicatus, vel mice nimum excedere rectilineum, quia minimus rectilineus potest et infinite dividi, Sed & statim subjungit. def. 32 & 5a Vi libri irreconciliabiles. Et quidem ego idem prorsus sentio; nempe si statuatur angulum contactûs veram anguli quantitatem habere, definitiones illas duas simul esse veras non posse: At, si concedatur, angulum illum veram anguli quantitatem non habere, sed esse angulum tantummodò imaginarium; neque inter se pugnabunt definitiones illae, neque cum 16e3 aut 1e10, aut cum aliâ quavis quam vel apud Euclidem vel Archimedem (neplures nominem) ulpiam exstare scio. CAP. IX. Argumenium tertium; ab aequalibus similium segmentorum angulis desumptum. C Equitur allud Peletarii argumentum examinandum. Illud Sverò huic Lemmati innititur, nempe, Angulos similium segmentorum, saltem semicirculorum, esse aequales. Cujus Lemmatis veritatem mox examinabimus. Interim, eo quasi concesso, haec inde deducit Peletarius Theoremata. 1. Contactus circulorum interior, quantitas non est. Nam si semicirculorum anguli CAD, CAE, sint aequales, contactus interior DAE quantitas non erit, quoniam sive addatur sive auferatur quantitatem datam non immutat. 2. Contactus lineae rectae cum circulo, quantitas non est. Nam si angulus DAP sit quantitas, partes habebit, ideoque divilibilis erit; nempe vel per rectam ut FA, quod fieri non posse ostendit Euclides 16e3; vel saltem per curvam, puta EA circumferentiam majoris circull, uti ponit Clavius; sed neque per hanc, quiaDAE non est quantitas, ut jam ostensum est: Sed neque per aliam curvam, quae non sit peripheτῇ τῆ. rai; ria EA, angulum DAP non dividat, nihil est quod suadeat hoc magis fieri posse per aliam quamvis curvam. 3. Contactus circulorum exterior, quantitas nn est. Cum enim nec EAP, nec GAP, sit quantitas, (per praeced) neque erit EAG quantitas, eorum scilicet aggregatum. 4. Anguli qui fiunt a diametro & peripheriâ, sive intra sive extra circulum, recti sunt, & rectis rectilineis aequales. Nam, cum DAP non sit quantitas, erunt anguli DAC, DAK, aequales rectis rectilineis PAC, PAK. Haec Theoremata, ex illo Lemmate concesso, sat evidenti consecutione inferri, non negat Clavius, neque alii credo negabunt. Tota lis est de veritate istius Lemmatis; An scilicet Anguli similium segmentorum, saltem semicirculorum, sint aequales. Hoc Clavius negat.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
