Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Ratio autem quam innuit haec propositio (circuli nempe ad quadratum Diametri) ea est, quam habet Unitas ad numerum intermedium inter 1 &/in secunda serie Transversa Tabellae Prop 127. Quomodo autem invenietur numerus ille (vel alius quivis istius seriei nameris interponendus) deinceps inquirendum erit. PROP. CXXII. Corobarium. T proinde, si supponamus infinitas rectas semiparabolae cujusvis, in ejusdem continuationis aequèaltae &situ inverso positae rectas, respectivè duci; quod provenit solidum ex infinitis illis Rectangulis conflatum (aut ex Quadratis quae rectangulis illis sint aequalia) erit ad Parallelepipedum super eadem base aequè- altum ut circulus ad Quadratum Diametri.