# Arithmetica infinitorum 92-2

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/92-2

SCHOLIVM. Ratio autem quam innuit haec propositio (circuli nempe ad quadratum Diametri) ea est, quam habet Unitas ad numerum intermedium inter 1 & / in secunda serie Transversa Tabellae Prop 127. Quomodo autem invenietur numerus ille (vel alius quivis istius seriei nameris interponendus) deinceps inquirendum erit. PROP. CXXII. Corobarium. T proinde, si supponamus infinitas rectas semiparabolae cujusvis, in ejusdem continuationis aequèaltae & situ inverso positae rectas, respectivè duci; quod provenit solidum ex infinitis illis Rectangulis conflatum (aut ex Quadratis quae rectangulis illis sint aequalia) erit ad Parallelepipedum super eadem base aequè- altum ut circulus ad Quadratum Diametri.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
