# Arithmetica infinitorum 92

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/92

Nam si circuli Radius ponatur R, (cujus Pars infinite parva = = a,) eique insistant Perpendiculares sive sinus recti numero infiniialati Quadrantem circuli complentes; erunt illae perpendiculares mediae proportionales inter Diametri Segmenta, (ut notum est;) hoc est. inter R–O, RAIa, R–2a, R* 3a, &c. RERZLA, R-2a, R3A, &c. quorum Re7 ctangula, § Ipsaeque 7 proportionales Quam igitur rationem habent harum radicum universalium Aggregatum, ad totidem maximae (Radio scil. ) aequalium, eam habet quadrans circuli (ex illis constans) ad quadratum Radii (constans ex his) Adeoque & circulus integer ad quadratum Diametri. Quod erat ostendendum. Atque idem de qualibet ellipsi (mutatis mutandis) facile ostendetur; cum ipsius etiam ordinatim applicatae sint mediis proportionalibus (inter diametri trasversae segmenta) proportionales, & quidem nonnunquam aequales, ut ex conicorum doctrina notum est.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
