# Arithmetica infinitorum ii

John Wallis, Arithmetica infinitorum, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/ii

QN tibi tandem (Vir Clarissime) jam absoMlutum opus illud cujus spem fecit Propositio ea Cyclometrica, quam sub Paschatis festo Typis excusam tibi dicavi. Quod cum, pro more, ubi in publicum prodeat, alicui inscribendum sit, non tam Virum magnum quam magnum Mathematicum quaerendum putavi, cui illud inscriberem. Adeoque non alii cuiquam quam tibi magis illud deberi facile perspexi; qui & a Mathesi optime meritus es, & cujus scriptis me profecisse lubens agnosco: quippe qui in tua Clave Mathematicae, opere licet non magno, ea breviter simul et perspicuè tradiuisti, quae magnis aliorum voluminibus frustra quaesitemus. Opus hoc invenies (siquid ego judico) plane novum. Cur enim ita non vocitem nihil video; nec alii credo id inficias ibunt. Quamvis enim non dubitandum sit, quin propositiones aliis cognitae sparsim immisceantur, (quod necessario faciendum erat, partim ut inde ad alia lux affulgeat, neque videar aliquid comminisci, quod Mathesi jam inventae atque excultae nihil habeat affine; partim etiam ne hoc ipsum opus mutilum prodiret & mancum, cùm illae ex principiis nostris ita statim consecuantur ut etiA a 2 - MRSE RATSER. MIENCHUN amsi alias ignotae essent necesse sit ut hinc statim innotescant; & quidem ex earum illustrioribus plerasque non apud alios prius sciverim exstare quam ad eas methodo haec pervenerim:) cum tamen & nova multa, aliis nec inventa nec cogitata quidem, habeat; atque omnia novà methodo a nobis primitùs in Geometriam int roductâ, tradat; eaque (nisi meis fortasse nimis faveam) perspicuitate quâ in abstrusioribus hisce problematis nemo (quod sciam) usus est; Non est cur novum dubitem appellare.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
