# Arithmetica infinitorum iii

John Wallis, Arithmetica infinitorum, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/iii

Nempe inde ortum sumit haec nostra methodus ubi Cavallerii methodus Indivisibilium desinit. Vnde etiam & operi ipsi ipsique titulo, ansa data est; ut enim ille suam, Geometriam Indivisibilium, ita Ego methodum nostram, Arithmeticam Infinitorum, nominandam duxi. Quomodo autem ego huc pervenerim; licet id minus videatur dictu necessarium, cum omnia eà fere methodo scripta sint quâ inventa; tamen, quoniam id tibi non ingratum: fore judico, istius etiam rei historiam breviter contexam. Exeunte Anno 1650 incidi in Torricellii scripta Mathematica, (quae ut per alia negotia licuit, anno sequente 1651, evolvi) ubi inter alia, Cavallerii Geometriam Indivisibilium exponit. Cavallerium ipsum nec ad manum habui, & apud Bibliopolas aliquoties frustra quaesivi. Ipsius autem methodus, prout apud Torricelli m traditur, mihi quidem eo gratior erat quod nescio quid ejusmodi ex quo primùm fere Mathesem salutaverim animo obversabatur; quod enim de circulo apud plerosque obtinet, (qui pro infinitorum laterum polygono haberi solet, adeoque Peripheria pro rectis infinitis infinitè brevibus;) vijum erat mihi, mutatis mutandis, etiam alibi non inutiliter accommodari posse; & quidem eo spectare non pauca quae apud Euclidem, Apollonium & praesertim Archimedem passim exstant.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
