# Arithmetica infinitorum iv

John Wallis, Arithmetica infinitorum, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/iv

Erant autem ea non nisi confusa adhuc apud me cogitata quae nondum in ordinem redegeram. Neque enim per alia licuit negotia, Mathesi animum ex professo applicare, sed ei saltem horis nonnunquam subcisivis indulgere; priusquam aliunde ad hanc quam jam subeo provinciam vocatus fuerim; quod non ita multo priùs contigerat. Vbi hujusmodi jam obtinuisse methodum persenseram; cogitare apud me cepi, num non hinc aliquid de circuli quadratura, quam summos semper viros exercuisse notum est, luminis accedat. Quod spem facere videbatur, hoc erat. Infinitorum Coni circulorum, ad totidem Cylindri, ratio jam erat cognita, nempe ut T ad 33eorum autem diametri omnes in triangulo per axem coni, ad totidem in parallelogrammo per axem cylindri, sunt (uti notum ost) ut 1 ad 2. Pariter in Conoide parabolico circulos omnes ad totidem in cylindro circulos notum erat rationem habere I ad 2; eorum autem omnes diametros ad diametros horum esse ut 2 ad 3. Manifestum etiam erat rectas trianguli esse Arithmeticè proportionales, sive ut I, 2, 3, &c. ergo circulos coni (in diametrorum ratione duplicata) ut I, 4. 9, &c. Item circulos Conoidis parabolici (in duplicata ratione ordinatim-applicatarum, hoc est, in ratione diametrorum, utI, 2, 3, &c. ergo eorum diametros ut VI, V 2, V 3, &c. quippe in circulorum suorum ratione subduplicata. Fieri igitur posse sperabam, ut aliàs etiam ex cognita ratione quam habeat series circulorum, sive (quod eodem recidit) quadratorum, ad totidem aequalia; inveniri posset & quam habent rationem eorum vel diametri vel latera ad aequalia totidem Hoc autem si universali aliqua methodo invenire posse, de circuli quadratura satis prospectum esset. Cum enim jam notum erat, parallelos omnes in sphaera circulos, ad totidem in Cylindro A a 3 Dized by Google igCylindro, esse ut 2 ad 3; si inde cognosci posset quam habeant omnes eorum diametri ad diametros horum, inventum foret quod quaeritur; nempe Circulum illae, hae Quadratum diametri constituunt. Reducto ita problemate Geometrico ad purè Arithmeticum.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
