# Arithmetica infinitorum vii

John Wallis, Arithmetica infinitorum, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vii

De seriebus autem istis sive auctis sive diminutis non ipsis solum, sed & quae in earum ratione duplicata, triplicata, aut ulterius multiplicata procedunt, eandem inquisitionem eodem successu continnavi; uti ex iis quae deinceps sequuntur propositionibus videndum est. Vbi simul numerorum figurantorum, puta triangularium, pyramidalium, &c. (quorum nullus vel exiguus hactenus usus fuerit, & fere ludicrus,) usus insignes ex insperato deteguntur. Verum ubi de seriebus aliis quae sint in istarum auctarum vel diminutarum ratione subduplicatâ, subtriplicata, &c. proximè agendum erat, (quod Circuli, Ellipseos, & Hyperbolae quadraturam directe quidem & immediate spectabat, & quae sola jam superfuit difficultas:) videbam illic aquam haerere, neque ita facilè ac in prioribus me extricare posse, Re igitur variis modis tentata nec eo tamen exitu qui votis omnino satisfaceret; eo deventum erat ut crederem rationem illam quae quaerebatur ejusmodi esse quae nec veris numeris, nec quidem radicibus surdis esset explicabilis. Numerorum enim progressiones aliquot inveni inter quarum datos terminos alius erat interponendus, ut rationem quaesitam valeam exprimere. Eas autem progressiones tales esse ut nec Arithmeticae dici possint (ubi augmenta continua sunt aequalia,) nec Geometricae (ubi numeri continue multiplicantes sunt aequales. sed tales quae continuos multiplicaetores habeant arithmee proportionales, adeoque magis adhuc sint, compositae am Geometricae. Si autem in Geometrica progressione, cantinui multiplicatores sunt aequales,) quamvis e fieri poßit (verbi gratia, in 1, 4, 16, 64, &c. bndi terminis illius medii sint numeris expliomnibus (puta in 1, 2. 4, 8, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
