# Arithmetica infinitorum xi

John Wallis, Arithmetica infinitorum, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/xi

His eorum omnium responsis, confirmatior factus sum in ea quam pridem conceperam opinione, nempe terminum illum quaesitum neqe numerum rationalem esse, neque ex adhuc receptis surdis aliquem; sed nova notatione designandum; & quidem, si libet, eâ quam nos ad prop. 190. assignavimus. Si vero (prout verbi gratia V 2, licet veris numeris exprimi praecisè non possit, possit tamen quam proximè, ili) velimus hanc quantitatem veris numeris quam proximè exprimere, (tanta nempe ἀκριβεῖᾳ quanta quis velit, modò praecisam non velit,) quomodo illud fiat docemus prop. 191. Quomodo illud Geometri cè utcunque exhibeatur, ostensum est item propositionibus sequentibus. Adeoque circuli quadraturam eousque prosequuti videmur quantum numerorum natura patitur. Qui vero ulterius rem praestare postulat, perinde est acsi postulet ψ2 veris numeris exprimere: quod iniquum esset postulatum. Non interim ignoro quin poßit & aliis etiam modis inexvlicabilis illa quantitas characteribus designari atque ad numeros veris proximos aliis item methodis perveniri, ssicut & de radicibus surdis dici possit,) qua in re non est ut ego viris Mathematicis quicquam praescribam, sed quibus quisque malit uti liberum relinquam. Absoluta autem circuli quadratura, non opus esse duxi cognata illi alia problemata sigillatim attingere; puta quam habeat rationem diameter ad peripheriam; aut sphaera ad cubum; aut conus vel cylindrus ad pyramidem aut prisma; aliaque similia: nemo enim nescit haec inde colligere. Sed neque de quadratura Ellipseos seorsim quicquam dicendum videbatur; quippe quae junctim cum quadratura circuli traditur. Hyperbolae quadraturam quousque fuerim assecutus, prop. 165. ostendimus.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
