# Opera mathematica. Vol. 1 102

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/102

Puta Si signum Affirmativum indicet, Affirmationem, positionem, augmentum, lucrum, accessum, asscensum, supra, ultra, plus, gravius, calidius, adjici, elevari, &c. Signum negativum indicabit, Negationem, ablationem, decreinfra, citra, minus, levius, frimenium, damnum, recessum, descensum, gidius, auferri, deprimi, &c. Et contra, ubi haec signo affirmativo, illa signo negativo intelligenda erunt. His intellectis, de ipsa Additionis & Subductionis praxi agendum; ubi hae observandae sunt regulae. Si vel in Additione vel in Subductione plures occurrant species seu symbola, quantitates illae quae iisdem Symbolis designantur sunt invicem vel addendae vel subducendae (prout res postulaverit,) ut earum vel summa vel differentia intelligatur, seorsim notanda: quae vero distinctis symbolis sive speciebus designantur, non ita invicem comparandae sed sigillatim considerandae & notandae. Causa est, quia dum distinctis symbolis denotantur, quorum ad invicem ratio vel ignoratur, vel saltem nondum confideratur, non possunt sine confusione conjungi. Puta si 2 solidi & 1 denarius, addendi sint, non dicendum est summam esse 3; sed 2 solidi & 1 denarius. Ubi autem symbolorum utut distinctorum ratio ad invicem innotescit & actu consideratur, possumus, interpretando, etiam diversa symbola in unum colligere; nempe pro quantitate eorum altero designanda ipsi aequalem substituendo quae symbolo altero indicetur mutatis interim mutandis prout symbolorum ratio adinvicem postulat. Ut, si 1 1/2 solidis, addendi sint 6 denarii, dicimus fieri 2 solidi; quia nempe, ubi innotescit unum solidum tantundem valere atque 12 denarios, & proinde/ sol. –6 den. possumus pro 6 denariis substituere, semissem solidi; & deinde 1 1/ sol. 46 den. hoc est, 11/2 sol+ /2 sol. erunt 2 solidi. Et similiter in aliis. Atque hoc quidem indifferenter sive in Additione five in Subductione intelligendum est. De signis autem 4 & –. aliae Additioni aliae Subductioni inserviunt regulae. Quarum quae Additioni inserviunt hae sunt. 1 In Quantitatibus addendis, si signa sint similia, subscribenda est quantitatum summa cum communi signo. Puta pro + 24 3 ponendum 1512, quia utraque quantitas ponenda intelligitur. Item, pro —2– 3 ponendum — 5; quia utraque auferri intelligio tur. 2. Si sint autem signa Dissimilia, subscribenda, est quantitatum Differentia, cum signo majoris quantitatis.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
