Latin
ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 106
Unproofread scanNot analysed yet
De Additione Subductione &c. Atque hoc quidem, de Additione &Subductione Algebricâ &Speciosa, dicta sufficiant. Quod autem superius de Additione monuimus, illud etiam de utrisque Additione &Subductione (sive Numerosis sive speciosis) intelligendum est; Nempe Quando plures quantitates sunt continuè vel addendae vel subducendae, vel partim addendae partim subducendae, perinde est quo ordine inflituantur operationes, modo omnes continuè peragantur. Non enim de ordine seu situ quantitatum quaeritur sed de earum magnitudine; (nempe quantum illud sit quod emergit, quocunque tandem ordine disponantur. )Nempe 64 3 –41376–5. Item ATBSO=BTA C–A– CYBEBICTA--CAALB=–CIBIA. Et similiter in aliis. CAP. XVI. Additionis &Subductionis, per contrarias operationes, probatio. Objectionibus Rami respondetur. Quaestiunculae aliquot familiares solvuntur. Probatio novenaria. Viut lubrica sit, non tamen contemnenda. Quomodo reddi potest certa. POst traditam Additionis &Subductionis praxin; annectendum videtur aliquid de utriusque Probatione sive Examine. Cum enim in Arithmetices praxi, tyronibus praesertim &parum exercitatis, error calculi facillime possit irrepere: solent hic Arithmeticae Practicae Magistri methodos tradere operationem jam peractam examinandi, quo melius perspectum sit numquis error subsit. Quam ego rem in hunc locum distuli, quia Additionis &Subductionis examinationem simul tradendam esse duxerim; partim quod eadem ferè sit utriusque methodus; partim etiam quod neutra seorsim tam commodè tradi possit, cum altera alterius probationem praestet. Additionem peractam solenne est per Subductionem (operationem ipsi contrariam) examinare. Cum enim duo numeri simul additi sunt, si ex summa subducatur eorum alterutra, restabit CAP. 16. De Additionis &Subductionis Probatione. restabit reliqua. Ut fi 2 4 3= 5; erunt 5–2–3, &5– 3 e 2. Hoc est, si 2 &3 addita constituant 5; tum, si ex 5 auferantur 2, manebunt 3; si auferantur 3 manebunt 2. Atque idem patebit, si in tot punctis res peragatur. Si enim puncta bina &terna constituant quina; deletis 3 manebunt 2; vel deletis 2 manebunt 3. Demonstratio dependet ex illo axiomate, Si aequalia aequalibus auferantur, reliqua erunt aequalia.