Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 11
Unproofread scanNot analysed yet
30 Euclidis demonstratio, non igitur concludit Triangulum ABC aequilaterum esse, eo quod inter duos circulos constructum sit, (ut Smiglecio videtur;) sed quod latera CA, AB, BC, sint inter se aequalia ut ex progressu demonstrationis patet. Illud autem, de duobus circulis in constructione adhibitis, subservit tantum aequalitati laterum demonstrandae. 40 Notandum est Euclidem loco citato, non tam veritatem Theorematis, quam constructionem problematis, demonstrare. Non enim simpliciter Probaturus erat, Triangulum AEC esse aequilaterum; sed Triangulum, eo, quo imperatum erat, modo constructum, esse aequilaterum; seu Hypotheticam hanc propositionem, si Triangulum sic construatur, erit aequilaterum, veram esse. Jam vero, quanquam aliunde fortasse constare possit veritas consequentis, nempe Triangulum ABO esse aequilaterum; veritas tamen consequentiae (nempe illud ex constructione sequi;) non aliunde probatur, neque ex alia causa magis immediata dependit, quam ex ipsa constructione: nempe quia constructor sic procedendo acceperat aequales circulorum radios. Ex vera igitur propria &in mediatâ causâ demonstravit Euclides constructionem problematis Quamvis igitur, Triangulum illud aequilaterum esse, demonstrare videtur per causam vel remotam vel accidentalem; At certe constructionem illam problemati satisfacere, (quod erat Euclidi demonstrandum) per veram, proximam, &immediatam causam demonstratur. Etiam addendum est, in nulla quidem scientia expectandum esse, ut omnes ibidem demonstrationes aequali perfectionis gradu procedant. Abundè sufficit, si demonstrationes aliquae sint per veras &proximas causas, ideoque τοῦ διθτι. quanquam demonstrationibus illis τοῦ διιοτι, passim immisceantur aliae τοῦ ἔτι. Ut in scientiis omnibus abundè liquet. 60 Igitur concedo, si non demonstrationem propositam, at saltem alias non paucas, in mathesi passim occurrentes, procedere, non tam a causis proximis &immediatis, quam ab allis locis Topicis; adeoque demonstrationes esse τῦ ὅτι, non διότι. 70 Nego tamen, in omnibus demonstrationibus Mathemacicis illud obtinere. Multas enim a veris &proximis causis procedere, adeoque demonstrationes esse τοῦ διότι, contendo. Ideoque Smiglecii enumeratio demonstrationum, quas esse τοῦ ὅτι De Mathematicis CAP. 3. ὅτι contendit, utut vera esset, non tamen est sufficiens enumeratio, cum occurrant aliae non paucae, quas esse τοῦ διότε liquet. 80. Igitur ut rem totam dilucidius expediam; tres praesertim demonstrationum Mathematicarum sive modos, sive gradus, sive species statuo. Prima quidem est illa demonstratio, quae per deductionem ad absurdum, seu impossibile, procedit; ἐπαγωγὴ dicta: quae rem ita