Latin
AETICS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 110
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim quisquam (uti credo) est, qui concessa firmitate regulae, &exsempli pariter cum illa regulâ conformitate, dubitabit adhuc de veritate operationis; (siquis enim ejusmodi reperiatur, fateor illum sub Rami censura meritò cadere, ut qui, concessis praemissis, ipsaque syllogismi formâ, de conclusione interim dubitat:) Verum concessâ Regulae certitudine, de praesentis operationis cum datâ regulâ conformitate, merito fortasse nonnunquam dubitabitur; hujusmodi autem dubitationes his probationibus tollendas docent. Cum autem doceat Ramus haecce dubia siqua sint tollenda esse repetendo totam operationem peractam, eamque ad regulam exigendo: quanquam non negem rem ita peractam satis feliciter succedere posse, tamen space tanti viri) facilius eundem errorem calculi recurrere posse judico eodem opere iterato, quam opere aliquantùm variato: (quod &facile concessuros arbitror qui vel leviter calculo exercitati sunt;) adeoque melius per operationem contrariam, quam eandem repetendo, examen faciendum. Sed &alia me movet ratio cur nolui reciprocas has examinationes sive probationes exterminare; Nempe quod, hoc pacto exercitati, utriusque operationis, Additionis scilicet &subductionis comparatas vires persentiscent tyrones Arithmetici: nimirum hanc resolvere quod illa componit. Est enim Additio istius quasi γένεσις, cujus subductio est ἀνάλυσις. Ea vero quae συνθετικῶς construuntur, ἀναλυτικῶς examinare, nec Arithmeticum dedecet, nec Geometram. lisdem item quae jam tradidimus principiis solvuntur hujusmodi quaestiones (quibus se exercere tyrones non incommode poterunt) Quis Numerus ille, unde si demantur 4, restabunt 3? Additis nempe 4 &3 (sublato &residuo) prodibunt 7, numeadditio rus quaesitus. Item A quo numero tollenda 7, ut restant 4? Additis scilicet 7 4 C subdactio &4prodibunt 11; hoc est, numerus ablatus &numerus residuus simul additi dabunt numerum minuendum. Ita CAP. 16. De Additionis &Subductionis Probatione. Ita in numeris grandioribus; LCadditio. Qui, aere alieno obstrictus, jam solvit libras