# Opera mathematica. Vol. 1 113

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, AETICS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/113

Adeoque usi toti 583 aequentur duo simul291 & 292, sicut sublato 291 manebit 292, ita sublato numero 292 manere necesse est alterum 291. Superest adhuc alius tam Additionem quàm Subductionem probandi sive examinandi modus; quam probationem Novenariam appellant. Eaque sic instituitur. In Additione, Numerorum addendorum singulis figuris indiscriminatim, nulla locorum consideratione habita, simuadditis; & 9 quoties fieri potest abjectis, residuum numero novenario minus observetur: atque idem etiam in additorum summa fiat. Quo facto, si duo ista residua sint invicem aequalia, operationem illam ritè peractam esse conjicimus; sin secùs, certum est alicubi errorem incidisse. Sic in apposito exsemplo: 3, 5, 8, simul addita constituunt 16, unde abjectis 9 restant 7, (seu, quod eodem residet, 146–73) huic numero 7 addantur insuper 1, & 2, ut fiant 10, unde demptis tast 9 restat 1: huic additis 3 & 5 fiunt 9, quae abjiciantur; tum 6, 1, & 3, sunt 10, unde abjectis. 9 restat 1; hoc residuum seorsim (memoriae causa) notetur. Deinde & in summa id ipsum faciendùm est, ubi 11149–11. Quod etiam residuum seorsim noto. Cum residua (post 9 quoties fieri potest abjecta) sint aequalia Cutrobique 1) conjicio operationem illam rite peractam esse. Si autem residua ista fuissent inae qualia, certum esset errorem alicubi admissum esse. Quo fundamento nititur haec probatio, nescio an quisquam tradiderit; ego certe non memini me uspiam legisse. Verùm, uti in aliis soleo, ita hic mihi incumbere judico operationis fundamentum tradere, ut inde discant qui velint non rem tantum, sed & rei rationem; praesertim cùm in disciplinis Mathematicis non sit adeo congiuum ἀραποδείκτος effata pronunciare. Fundamentum igitur istius operationis (sive unde primitus originem sumpserit, sive saltem unde demenstrari possit, rpossit,) hoc est.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
