Latin
AETICS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 116
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vero superius dicta sunt de Additionis probatione, nempe lubricam illam esse, nec tamen plane contemnendam: etiam de hac Subductionis probatione non minus intelligenda erunt, ut non sit opus ea denuò repetere. Haec autem sive Additionis sive Subductionis probatio novenaria, in additionibus &subductionibus Algebricis &Speciosis locum non habet: Sed neque ubi variae sunt numerorum addendorum aut subtrahendorum denominationes (quod in monetis, ponderibus, aliisque similibus numerandis plerumque evenit) nisi saltem cum levi aliqua correctione, quam tamen vel mediocriter exercitati, ubi operae pretium videbitur, facile adhibebunt. illim Atque haec, quae dicta sunt, de toto &Additionis &Subductionis negotio tradidisse sufficiat. Alia minutiora quae vel inter operandum se sponte offerent, vel in Arithmeticorum practicorum libris passim occurrunt, consultò omisi, ut quae vel levioris sunt momenti, vel ex jam traditis satis intelligi poterunt. Libet autem, priusquam hanc rem penitus dimittam, utriusque exercitium aliquod, in re Chronologica, exhibere: ut intelligant saltem tyrones quomodo universalia quae tradidimus praecepta, sint (prout res postulet) in usum educenda. Quod capite sequente fiet. EDII CAP. XVII. Additionis &Subductionis exercitium, in Chronologia. &c. De nativitate Arphaxadi &Abrahami; &Promissione facta. Gen. 15. &Gal. 3. comparantur. De Israelitarum mora in Aegypto. De durae servitutis initio. De Obstetricum responsione. Numerus descendentium in Aegyptum. Gen. 46. &Act. 7. comparantur. Immensum eorum incrementum. CUm harum rerum lectores, praesertim tyrones, existimem, Cnon tam nudis praeceptis delectari, quam si eadem videant ad usus communes applicatos, unde &ipsi forsan impraesentiarum aliquid delectationis persentiscant, &discant interim similiter eadem ubi opus est in usum proferre: Non ingratum fore judicavi hujusmodi specimen in re chronologica exhibere.