Latin
TITTAMARIERIIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hactenus acutissime &subtilissime procedit Dominationis Vestrae demonstratio. Qua quidem haec duo evincis; Tum rectam aπ, quae inscriptam AO bisecat, diametro occurrere in puncto C; (quod quidem aliud atque aliud est, prout punctum P propius aut remotius a vertice distat; quippe semper AP. AC: : I2V3. V 3.) Tum, si omnino ulla sit recta quae ad verticem a diameter esse possit, rectam a C eam esse, ut quae inscriptam AO bisecat. At interim, cum ad Diametri rationem spectet, non modo ut unam aliquam ex inscriptis bisecet, sed &omnes eidem parallelas: quaerendam insuper restat, an &hoc faciat eadem AC recta. Fieri enim omnino potest, non obstante jam allata demonstratione, ut nulla omnino recta id faciat, sed linea potius aliquomodo incurvata. Huic itaque ut satisfacias scrupulo, adeoque totum absolvas negotium; adjuncta tertia demonstratione, ostendis; non modo non rectam illam a C, sed nec ullam quidem rectam, imo nec (uti videtur) regularem aliquam curvam, diametri hujusmodi vices supplere posse, Nempe hoc modo. Fp. In Paraboloide Cubicali (erecta) Aa, Esto AP. PR. I. b. adeoqe PR. AR:: b. V: b241