# Opera mathematica. Vol. 1 12.1-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 12.1 to 12.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.1

Si quando vero numtrator Denominatore major sit, vel illi aequalis; dicitur illa Fractio impropria, sive improprie dicta. Si nempe Numerator & Denominator sint aequales, idem valent atque unitas; Nam /, 132, 4, duo semisses, seu tres trientes, quatuorve quadrantes, tantundem sunt atque unum integrum. Si vero numerator Denominatore major sit, aliquid unitate majus innuitur; nempe vel plures unitates; vel unitas una pluresvè cum fractione annexâ: sic / quatuor semisses, idem valent ad duo integra; / quatuor trientes, idem ac 1 1/2 unum integrum uno triente auctum; sic 3 est 2 1/2;3 est 27. Et sic in similibus. Quod autem de fractionibus sive propriis sive impropriis, vulgaribus figuris numeralibus descriptis, dictum est; pariter intelligendum est ubi alia quaevis symbola, seu potestatum characteres, figurarum vice ponuntur. Sic / est? A, semissis quantitatis A, & P innuit quantitatem A per quantitatem Edivisam; & Test radicis semis; & quadrati triens; 4 numerus ternarius per radicem divisus; sic 22 Aq 2 Bq PPAZVelI2TIIAE est aggregatum ex Aq & Bq divisum per E. Atque ita in fimilibus. Verum haec multo melius percipientur, postquam Divisionis naturam exposuimus; Fractio enim est quasi Divisionis indicium; innuit nempe Numeratorem per Denominatorem De Notatione Minutiarum rem dividendum esse. Interim haec de fractionum Notatione hîc loci dixisse sufficiat. Adeoque totum illud notationis negotium expedivimus; eaque omnia quae sub Numerationis nomine Arithmetici Practici vulgo comprehendunt; quae numeros apte scribendo & scriptos interpretando praecipuè versatur. Monendum autem est Numerationis vocabulum aliter hîc loci ab Arithmeticis Practicis usurpari, quàm ubi suprà Arithmeticam diximus scientiam benè Numerandi: Illic enim Numerare, est in universum Proprietates & usum numerorum interpretari & exercere; hîc aut, per numerationem, speciatim intelligunt, simpliciora Arithmeticae rudimenta, de Numerorum compositione, Notatione, aliisque quasi Prolegomenis ad commodam Numerorum tractationem praerequintis. Atque haec quidem omnia quasi Praemissarum loco sunt habenda, ad eas quae sequuntur Operationes Arithmeticas, puta Additionem, Subductionem, Multiplcationem, Divisionem, aliasque quae ex hisce componuntur operationes.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
