# Opera mathematica. Vol. 1 12

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12

esse, demonstrat, eo quod sit impossibile, ut secus sit. Ut siquis demonstraturus, Rectarum circulo inscriptarum, longissimam illam esse quae per centrum transit; illud ita esse asserat, quoniam impossibile est aliam quanvis, per centrum non transeuntem, vel longiorem esse, vel quidem aequalem. Supponatur enim, si fieri possit, recta A D ἀδιάμεγρος, per centrum non transiens, diametro AB, per centrum C transeunti, aequalis, vel etiam ipsa longior: & ducatur, a centro C, recta CD. Dico rectam CD aequalem esse rectae CB, quoniam utraque est recta a centro ad circumferentiam eiusdem circulis ideóqe ACD, (ex duabus rectis AC, CD composita,) erit aequalis diametro ACB, (quoniam si aequalibus aequalia addantur, tota erunt aequalia;) si igitur AD sit aequalis ipsi AB, erit etiam aequalis ipsis AC, CD simul sumptis, (nam quae eidem vel aequalibus aequantur, etiam inter se aequantur;) si AD longior sit ipsa AB, erit & longior, quam AC, GD, simul sumptis, (quibus ipsa AB aequalis est;) At horum utrumque absurdum est & impossibile. Cum enim AD sit recta, quae inter data puncta brevissima est, & quidem unica; impossibile est ut vel longior sit, vel etiam aequalis, ipsis AC, CD, simul sumptis, quae non nisi per circuitum quendam a puncto A ad punctum Dprocedunt. Non est igitur recta AD, vel aequalis vel major quam est A B. Sed & eadem omnino demonstratio procederet, si ubivis aliàs recta non per centrum ducta inscribatur, puta EF: si enim EF sit major vel aequalis ipsi AB, erit proinde major vel aequalis EC, CF, simul sumptis; quoniam EC radius Demonstrationibus. CAP. 3. dius aequatur radio AC, & CF radius aequatur radio CB; ergo tota AC, CB, (hoc est, AB,) aequatur toti EC, CF At impossibile est ut recta EF vel aequet vel superet rectas EC CF simul sumptas, (cum recta sit brevissima inter data puncta,) ergo etiam impossibile est ut vel aequet vel superet rectam AB (ipsis EC, CF, simul sumptis aequalem.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
