# Opera mathematica. Vol. 1 123

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, AETICS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/123

liter quantum in ipsis erat negotium illud curasse, & quidem infantium non paucos reapse nortuos esse (vix enim credibile est, etiam Hebraeorum faeminas nunquam fecisse obortum, aut infantes nunquam in partu periisse;) quod suae deberi curae credi possit; verum quod illud non semper fiat ipsis non dandum esse vitio, cum Haebreae mulieres vegetae sint, & quidem ipsis Aegyptiis multo vegetiores (quod & ipsum non est improbabile, sed certum potius putandum; cum partim dura earum servitus etiam huc facere possit, nemo enim nescit laboratrices mulieres mollibus & delicatulis vegetiores esse, & quidem in ipso partu minus non raro vel difficultatis vel periculi subire; partim etiam divinae benedictioni insigni id debeatur,) adeo quidem ut obstetricis ope vix indigeant, & non raro antequam ipsa advocari possit peperissent, unde deesset oportunitas etiam maxime volentibus illud quod a rege in mandatis acceperant exsequendi. Atque hanc posteriorem accusationis etiam partem eas obtendisse, satis constat, cum illud disertis verbis affirmetur, & quidem vix dubitandum est quin & reliquam obtenderint. Quam quidem excusationem, quamvis non sola causa fuerit (uti liquet ex elogio quod ipsis largitur Deus) non tamen plane fictam arbitror, aut eas hac in re, quantum ego video, mendacii reas; quod tamen non paucos video, quasi in confesso esset, non plane quidem approbantes, sed saltem temperare satagentes. Cum vero neque hoc secundum consilium successum quem voluit obtinuerit, quin Hebręorum numerus adhuc creverit, tum tandem re non diutius dissimulata, quod prius clandestinâ fraude & perfidia rex aggressus erat, palam atque ex professo denunciat, publico edicto toti populo imperans ut Hebraeorum infantes masculi mergantur flumine, solis femellis salvis, quantum autem temporis insumpserit, duobus illis prioribus experimentis, (quae certe aliquot annorum moram postulabant priusquam constare posset quem essent exitum habitura, non constat. At certe tertium illud facinus jam erat susceptum, & (uti videtur) aliquandiu obtinuerat (licet quamdiu non constat) priusquam natus est Moses. Unde certum est non primo statim initio durioris istius servitutis, sed post annos potius aliquammultos natus dicendus est. Et propterea probabili satis coniectur? dicare possumus per centum plus minus annos rigidam illam durâsse servitutem; saltem vix pauciores quam 90 aut plures quamI10.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
