# Opera mathematica. Vol. 1 13

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13

) Cum igitur impossibile sit ut AD, vel EF, vel alia quaevis recta non per centrum, aequet aut superet rectam AB (vel aliam quamlibet per centrum ductam:) sequitur, Rectarum circulo inscriptarum, quae per centrum transit esse longissimam. Quod erat demonstrandum Demonstratur au em, ut patet, deductione ad impossibile Secunda demonstrandi ratio, est, Ostensiva τοῦ οτι. Ut, si recta deAC demonstretur aequalis esse rectae BC; quoniam utraque monstrata fuerat aequalis ipsi AB: quae autem eidem sunt aequalia, sunt & aequalia inter se. Estque haec demonstratio quidem ostensiva, sed tantum τοῦ 'οτι, non autem τοῦ διότι, Communis enim utriusque aequatio eidem tertiae, indicat quidem earum aequalitatem inter se, non autem illius causa est. Essent enim ipsae AC, BC, sibi invicem aequales, etiamsi ipsa AB non fuisset ducta. Tertia vero demonstrandi ratio, quae & omnium perfectissima, est Ostensiva τοῦ διότι. Quae demonstrat & quod sit, & quare sit. Ejusmodi est demonstratio, siquis Radios omnes ejusdem circuli aequales esse inde demonstret, quod definiatur circulus (saltem definiri possit) Figura plana, unicâ lixeâ curvd contenta, quae a medio comprehensi spatii aequaliter ubique distat. Si enim circuli essentia postulet, ut ipsius peripheria aequaliter a centro distet; immediate sequitur, tanquam a causavera & proxima, radios omnes, quibus illa distantia mensuratur, etiam equales esse, De Mathematicis &c. CAP. 3. esse. Estque demonstratio haec Ostensiva τοῦ διότι, à causa proxima & immediata desumpta Si vero objiciat Smiglecius, causam hanc non veram & proximam essendi causam esse, sed accidentalem tantum, quia radii illi, puta, CA, CB, CD, CE, CF, &c. essent lineae aequales, etiamsi circulus ille neutiquam duceretur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
