Latin
CAP. XVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 134
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui quantitatem praecise semel ponit (hoc est, multiplicat per 1,) eandem neque auget neque minuit; qui autem plusquam semel ponit (ubi nempe multiplicator est major quam 1,) ille auget; qui autem minus quam semel ponit (sive qui multiplicat per quid minus quam 1) ille sic multiplicando minuit. Patet autem, ex jam traditis, Multiplicationem (saltem stricte sumptam) vix aliud esse quam multiplicem additionem, sive additionis compendium. Idem enim est triplicare aut per 3 multiplicare, atque quantitatem ter apponere; adeoque Factum istius multiplicationis tantundem erit, atque hujus additionis Aggregatum; &similiter in aliis. Puta 2x2 –2 4 2. Ubi etiam obiter notetur, numerum binarium sive sui adjectione, sive in seipsum multiplicatione, tantundem augere; nempe 24 2–2* 2: quod in solo numero binario contingit. Porro, in numerorum multiplicatione, uti ex dictis item patet, duos numeros notos esse, sive datos, constat, nempe multiplicandum &multiplicantem (sive multiplicatorem;) tertium quaesitum esse, quem Factum sive Productum diximus. Sciendum tamen est, perinde omnino esse sive hunc sive illum ex datis multiplicandum aut multiplicantem dicamus; idem enim omnino prodibit Factus, utervis datorum dicatur multiplicandus. Tantundem enim est sive velimus Quatuor Ter ponenda, sive Tria. Quater, utrobique enim exsurgunt. Duodecim. Hoc est. 4* 3– 314. Et similiter in aliis. Quod quidem totidem punctis, eo quem hic videas ordine positis, satis demonstrari poterit: sive enim seriebus transversis numeremus ter quatuor, sive seriebus erectis quater tria, idem tamen erit utrovis modo punctorum omnium numerus, ut patet. Atque hoc ipsum Euclides ostendit 16 e 7. Εὰν δύο ἀριθμοὶ πολλαπλασιάζοντες ἀλλήλους, ποιῶσι τινας, οἱ γινόμενοι ἐξ αὕτων, ἵσοι ἀλλήλοις ἔσονται. Si duo numeri se mutno multiplicantes aliquos effecerim, rureri sic facti, erunt inter se aequales.