# Opera mathematica. Vol. 1 135

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/135

Hoc est, si numerus A multiplicet B, ut fiat Bx A; & vice versa numerus B multiplicet A, ut fiat A-B; numeri sic facti, erunt invicem aequales, nempe BaA=AxB. Cujus ulteriorem demonstrationem, si nostra non sufficiat, videat cui libet apud Euclidem loco citato. Quum igitur Arithmeticae practicae magistri non raro docent ex numeris datis, Majorem dicendum esse multiplicandum, & praeponendum esse: minorem vero Multiplicantem, & subscribendum esse: non tamen illud putandum est aut semper aut necessario faciendum esse, sed prout sibi commodius putaverit calculator: quamvis enim nonnunquam expedire videatur, nulla tamen necessitate imperatur. Denique monendum insuper est, duos illos numeros datos, quos Multiplicandum & Multiplicantem diximus, non raro apud Arithmeticos uno nomine Factores dici, sicut qui multiplicatione producitur dicitur Factus. Item Factores illi invicem duci sive Multiplicari dicuntur. Idem enim omnino est numerum in numerum ducere, atque numerum per numerum multiplicare. Item numerus multiplicatione productus sive factus, non raro dicitur Rectangulum, vel Planum, vel etiam numerus planus; Metaphora nempe ex Geometricis ducta, ubi ex ductu longitudinis in latitudinem habetur planum sive area Rectanguli vel Parallelogrammi. Atque hactenus multiplicationis naturam satis videar exposuisse, seu quid sit Multiplicatio: superest ut ipsius etiam Praxin ostendam, sive quomodo sit multiplicandum. Monendum autem & hic est de multiplicatione, quod de Additione & Subductione supra monuimus; eam nempe vel numeris simplicibus (unius tantum figurae) vel in numeris Compositis (figurarum plurium) exerceri. Quod ad numerorum simplicium multiplicationem attinet, ea vel ex memoria petenda est, vel ex Additionis principiis re petenda, usque dum usus & exercitatio eam familiarem reddiderint. Ita siquis nesciat quot sint ter tria, vel septies octo; poterit ille tres numeros ternarios, vel septem octonarios simul addere; & pariter in aliis. Sunt enim, ut jam ostendimus sic in caeteris. Ne autem ejusmodi additiones saepius sint a tyronibus repetendae, Tabellam quandam solent huic rei accommodatam compingere, unde singulas simplicium numerorum multiplicationes velut ex promptuario petere licet, qualem hic subjecimus. Cujus quidem Tabellae demonstratio quoad singulos istius numeros, ex Additionis fundamentis petenda est, ut modo ostendimus. Tabella Maltiplicationis & Divisionis.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
