Latin
5OIS TE TSHISHEIIEII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 138
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus in unam summam Additione collectis, emergit totius numeri multiplicandi octuplum 27368–3421. 8. ut patet. Possunt autem illa particularia singulorum locorum multipla, vel totidem distinctis lineis collocari, ut modo; vel potius in duas omnino lineas cogi ad hanc forQAZG. mam. Dummodo enim illud utrobique curetur, ut quaelibet figura debito suo loco seu gradu collocetur, perinde est sive illud duabus sive pluribus lineis fiat; eadem siquidem additionis summa emerget. Verum &adhuc, ad commodius operationis compendium, poterit isthaec additionis summa etiam currente multiplicationis opere colligi, (quamvis, perspicuitatis gratia, distincte potius utramque operationem prima vice exponendam putaverim:) Nempe quoties figura quaevis in superiorem locum fit transferenda, ea memoria retineatur, usque dum nota quicum addenda sit innotescat, ut utriusque loco earum aggregatum scribatur. Ita, in superiori exsemplo, postquam in unitatum loco ponatur 8 (nempe figurae 1 octuplum;) sequuntur 16 decades (nempe duarum octuplum) quarum 6 decadum loco repositis, pro reliquis decem reservo 1 centuriam: deinde 4 centuriarum octuplum sunt centuriae 32, quibus adjungenda est 1 (nuper reservata) ut fiant centuriae 33; quarum 3 centuriarum sede positis, pro reliquis centuriis 30 reservo 3 millia: His autem 3 millibus, si adjungantur millia 24, (nempe octuplum 3 millium in numero multiplicando repertorum, emergunt millia 27, suis locis ponenda. ut in exsemplo apposito.