# Opera mathematica. Vol. 1 14.1-5

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 14.1 to 14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14.1

ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2 5161718T TIOITITII CT TSTS TIOIIENIANIANS TEBo SIOLIQIIILIZLIZIIALISLQIZ rendus in summitate sumatur, puta 3, atque inferius in eadem columnâ quaeratur numerus minuendus, puta 5, habebitur ad sinistram numerus refiduus 2. Atque eodem modo in aliis simplicium subductionibus peragendum erit. Demonstratio satis patet ex iis quae de Additione supra diximus. Ubi autem numerorum compositorum unus ab altero est auferendus (vel quidem simplex a composito qui numerum 18 excedit) Minutorem solemus Minuendo ita subscribere, ut singuli inferioris numeri gradus iisdem superioris gradibus directe subsint, (puta Unitates unitatibus, Decades decadibus, Centuriae centuriis &c. ) Deinde a dextra inchoando, singulis figuris seu notis numeri subducendi, ab ejusdem gradûs notâ in numero minuendo, sigillatim subductis, particulares numeros residuos suis locis subscribimus, quorum omnium aggregatum est totius subductionis peractae Residuum. Sic si ex 1755898, subducendus si numerus 650467; numeris his ita scriptis & mi1755898 Minuendus nutoris loci primus, secundus, tertius, 650 467 Minutor &c (a dextra sive gradu infimo inchoando) iisdem numeri Minuendi locis 1105431 Residuus subsint: primò, ex 8 unitatibus, subductis unitatibus 7, manet unitas 1, (nam 8–7–1) subscribenda igitur (infra lineolam ductam) nota 1. deinde ex decadibus 9, subductis 6, manent decades 3, (nam 9 – 6. subscribenda igitur decadum loco nota 3: &, eâdem ratione, centuriarum loco, subscribenda 4, quia 8 - 4–4: & sic deinceps 5–0–5: 5–5–0: 7 -6–1: denique cum ex 1 in loco supremo nulla nota subducenda restat, subscribenda 1; nempe 1–0–1. Adeoque totus Residuus est Vel etiam Refiduus superne notari potest, deletis successive notis tam Minuendi quam Minutoris. Sic quia 8– 7– deletis 8 & 7 repono 1: item quia 9– 6– 3, deletis 9 & 6 repono 3: sic pro 8–4. repono 4: & quia 5– o –- 5, figuram 5 intactam relinquo: pro 5–5, repono o; pro 7–6, repono 1, deniq: 1 (quia nihil insuper inde subducendum. est) intactam relinquo; Resi- 105431 duus est idem qui prius, 1105431. Ut in ex- 1755898 semplo apposito videre est. Quoties autem contingit notam aliquam numeri subducendi nota sibi supra posita majorem esse; augenda est nota supraposita mutuata I ex loco proxime superiori, quae in loco praesenti valebit 10, adeoque sat grandem numerum efficiet ut inde nota subscripta auferri possit: adcóque nota minutoris in loco sequente supponenda est unitate minor jam facta quam prius erat; vel (quod tantundem valet) nota inde auferenda supponenda erit unitate aucta: Unitas autem illa mutuata (si libet) potest duabus lineolis (memoriae gratia) interponi.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
