Latin
ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
tundem valebunt ista atque haec. In subductione hae observandae sunt Regulae. 1. Si signa sint Dissimilia subscribenda est quantitatum summa, cum signo superioris, nempe quantitatis minuendae seu illius unde facienda est subductio. Puta si ex –3 auferamus +2, refiduum erit –5. Nempe si supponantur jam deesse 3, &ulterius auferantur 2, tandem deerunt 5–342. Item si ex T 3 auferantur –2, residuum erit T 5. Nempe si jam adsint 3 &insuper tollatur, (hoc est, suppleatur) defectus duorum, sive restituantur 2, jam tandem aderunt 5 –3 2. 2. Si signa sint similia, subscribenda est quantitatum Differentia; cùm signo communi, ubi quantitas auferenda minor est, sed cum signo cum contrarie, ubi quantitas auferenda est major. Putâ, si ex +3 auferantur †2, manebit †I, quia 3–2–1; Silvero ex †3auferantur 14, manebit- 1, quia 3–4–– –1, supponitur nempe 1 deesse. Item si ex –3 auferamus –2, manebit –1; quia nempe si intelligantur deesse 3, &auferantur –2 sive suppleatur defectus duorum, hoc est, si restituantur 2, tandem deerit non nisi 1: Si vero ex –3 auferamus –4, manebit ψ 1; nempe ubi deerant 3, si restituantur 4, aderit 1. Et pariter in aliis. Oughtredus utramque conjunctim sic effert, Subductio speciosa conjungit utramque magnitulinem datam, mutatis omnibus signis, quantitatis subducendae. His explicatis exsempla sequentia non difficulter percipiestur.