Latin
A MARCO
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 15-5
Unproofread scanNot analysed yet
)si Rationum magnitudo sit exploranda, illa major est, cujus termini longius inter se distant. Pulchra quidem definitio! atque Euthymio digna! At interim longe aliud est sua major ratio, quam Euclidis &caeterorum omnium. Quippe illi, per rationem majorem, eam intelligunt, quae expositae quantitatis plus indicat. (prout ex perpetuo istius appellationis usu, satis abunde conssat.) Adeoque triplum duplo majus esse volunt, non quod 3, 1 magis distant quam 2, 1; (quanquam &illud verum sit;) sed quia 3A plus indicat quam 2A. Et pari de causa semissem quadrante majorem esse volunt, (hoc est, subduplum subquadruplo,) non quod 1, 2, plus distent, quam 1, 4, (quod falsum est,) sed quia ? A plus designat quam †A. Et quidem, sicut integrum est semissis duplum, sic &semis est duplum quadrantis; quod quidem (ante Meibomium) omnes sani senserunt. Ideoque Meibomius vel perperam novâ sua definitione explicat quod illi Majoris rationis nomine voluere, quippe definitio definito non congruet; vel, si ipse iisdem vocibus aliud quid intellectum velit quam quod illi innuebant, non loquitur ad idem; adeoque absurde admodum eorum propositiones falsitatis incusat, quod novae suae nomenelaturae non conveniant, (de qua nemo sobrius antehac cogitaverit,) si interim verae sint (quod vel ipse nulla fronte negabit) eo sensu quo tum ipsos loquutos esse constat, tum sani omnes illos intelligebant. Loquebantur siquidem eo sensu quem voces illae tunc temporis obtinebant, &quidem per omnia retro seculo hucusque obtinuerunt, nec alio sensu intelligebantur, aut etiamnum a sobriis intelliguntur: quo sensu si vera sint quae protulerunt, falsitatis minime sunt accusanda; quis enim illud juste postulet, ut Euclides, ante bis mille forsan annos, conjiciat, quo novo sensu has voces usurpaturus esset Meibomius, eique sua dicta accommodet. Quo autem sensu loquutus sit Euclides, (reliquíque,) nequis dubitet; illud 7a definitione Vi, (quam ipse refert Meibomius p. 30. l. 4.) determinatur.