Latin
LIZLZIAISIAIISIA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 156
Unproofread scanNot analysed yet
Divisorem 32, non sub Dividendi figuris 12 subscribo, quia 32 in 12 ne semel continentur, sed (omissa propterea figura prima) sub duabus sequentibus. Et quaero, quoties in 129 reperiuntur 32? vel, quo commodius illud assequar, per partes inquiro quoties in 12 reperiantur 3? quod cum quater fieri deprehendo atque interim, in reliquo 9, quater contineri 2,) in quotiente scribo 4, ipsique 32 subscribo ipsius quadruplum 128, quod ubi ex 129 subduxerim restare video 1, cui subjunctis reliquis dividendi figuris nondum tactis, reliquum adhuc video 10208. Tum divisore uno gradu promoto, cum videam 32 in 10 nullies contineri, in quotiente scribo O, &deleto ibidem divisore, uno adhuc gradu eundem promoveo (immutatis manentibus dividendi figuris 10208, cum inde nihil auferatur,) &quaero, quoties 32 in 102? sive, quoties 3 in 10? reperiuntur autem 3 in 10 ter, &quod superest 1 cum sequenti nota 2 facit 12 unde non dubito quin 2 (reliqua divisoris figura) possit saltem ter auferri; adeoque in quotiente scribo 3, &divisori 32 ipsius triplum 96: quod ubi ex suprapositis 102 subduxerim video restare 6, eique figurae (alias adhuc intactas) 08 subjungo. Tum, promoto divisore, quaero quoties 32 in 60, vel (per partes) quoties 3 in 6, &invenio bis contineri 3 in 6; at interim cum videam nihil superesse unde reliquam figuram 2 bis auferam, scio totum 32 non nisi semel ex 60 auferri posse; ideoque in quotiente scribo 1. ipsumque divisorem 32 ex 60 semel aufero, &restant 28, quibus 8 (figuram intactam) adjungo: Et, promoto divisore, cum 32 reperiam in 288 novies contineri, scripto in quotiente 9, &divisori, subscripto ipsius noncuplo 288– 32 acta operatione, placeat omnia haec multipla in unam summam colligere, (simul cum finali residuo siquod fuerit,) erit ea numero dividendo aequalis: nempe, omnia ablata (simul cum residuo siquod fuerit,) simul addita, restituent numerum propositum. ut patet.