Latin
16
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed revera, si accurate loqui velimus, non tam unitas quam Nullitas (si ita loqui liceat) seu Nullum, (non tam μονὰς seu ἐνότης quam ὑδενότης, οὐδένεια, seu τὸ μηδὲν,) idem respectu numerorum obtinet, quod Punctum respectu magnitudinis, &Momentum respectu temporis. Ut ex operationibus Arithmeticis cum constructione Geometrica coniparatis liquido constare possit penitius intuenti. Unitas vero instar certae cujusdam lineae, seu alius magnitudinis, ad arbitrium positae, ad quam aliarum homogenearum fit comparatio. Mihi saltem hoc videtur dicendum. Magnitudo respondet quaestioni Πόσον ἐστι. Numerus vero, quaestioni Πόσα ἔστι. Unde tam Numerus quam magnitudo Ποσότης, non incommode dici potest. Latina vero Quantitatis appellatio non tam commode videtur (quoad nominis notationem) utrique applicabilis, cum sola continua Quantitas dicit Quantum quid sit; Discreta vero, non Quantum quid, sed Quot sunt; ac si Quotitas potius dicenda est quam quantitas: (sed de nomine non est ut litigemus, dummodo de re constet. Ut autem magnitudo, puta Linea, inchoatur a puncto, quod omnino magnitudinis expers est, &quidem (positive) nihil est, sive nullius magnitudinis: ipsa vero Linea tanta est quanto est ipso sive Puncto sive nihilo major: ita &Numerus, non ab unitate sed revera a nullitate, inchoatus, tantus est, quanto est ipso Nullo major. Et ut Punctum puncto additum, sive semel sive centies id fiat, non efficit quantum; nec etiam Linea, vel quaevis alio magnitudo, adjectione Puncti, etiam centies repetita, omnino major fit, aut, ejus ablatione, minor: ita &Nullum, sive τὸ μηδέν, μηδὲνι additum non faciet ἔν, nec numerus adjectione τοῦ μηδένος augetur quidquam, aut ipsius ablatione, minuitur. At interrogabitur forsan, Num velim ego a Veterum pariter Numerum minimum CAP. 4. &Recentiorum omnium sententia discedere, qui uno ore Unita imvocant Principium Numeri? Respondeo, 10 Nihil absurdi esse majorum.