# Opera mathematica. Vol. 1 16-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, A MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16-2

Ea siquidem definitio, utut aliis verbis, eodem tamen quoad rem sensu quo nos jam diximus, quae ratio sit apud illos habenda major, ostendit. Quod autem ille pag. 126. l. 11. falsam esse contendat ilIam libri quinti definitionem septimam; omnino ridiculum est. Definitionibus enim suis Mathematici hoc tantum volunt, ut sciat Lector quo sensu haec aut illa nomina apud se intelligenda velint. Definitionem itaque illam falsam dicere, perinde est atque dicere, Euclidem nolle ut eo sensu vox illa intelligatur, quo intelligendam se velle dicit. Quod ne quidem Meibomius dicere sustinebit. Sed neque dicere potest, verbis ita intellectis, ut ea intelligenda se velle dicit Euclides, Propositiones sequentes falsas esse. Hoc tantum ait; majoris rationis appellatione se quidem aliud quid intelligere quam quod intellexerat Euclides, (aut etiam alius quispiam sive Veterum sive Recentiorum,) qui nec Euclidis definitioni, nec propositionibus, huic definitioni consentaneis congruit; & propterea cum Euclidis definitio & proporsiiones utut inter se satis consentaneae, ipsique (eo sensu) veritati, non tamen consentiant novae Meibomii nomenclaturae (de qua quidem illi ne per somnium cogitarunt, aut cogitasse debuerunt,) falsae omnino (per logicam Meibomii) sunt dicendae Nempe sicut (quantum ad rationes minoris, ut loquuntur, inaequalitatis) per rationem majorem id ille intelligit, quod alii per minorem; sic & fortassis, per propositionem falsam, id ipse intelligit, quod per veram alii. Sed exsempla videamus quibus hanc suam doctrinam exponit. Quomodo (inquit, p. 76. l. 3.) ratio / major est ratione 1/2; (Recte.) quia nempe inter 9 & 6 majus est spacium, nempe vernarii; quam inter 8 & 6, nimirum binarii, Non. inquan, ideo. Sed potius quia illic antecedens superat consequem majore sui parte, puta semisse; hic autem minore, nempe riente. (Saltem si per Meibomium liceat, Semissem majorem dicere, quam Trientem.) Non enim excessus ternarii, determinat rationem 9 ad 6; aut binarii, rationem 8 & 6, ((Nam in 10 ad 7, & 11 ad 9, comparatis, id ipsum.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
