Latin
17
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 17-3
Unproofread scanNot analysed yet
reducuntur. 30. Fieri etiam omnino potest ad communem vel consequentem vel antecedentem minime reduci possint rationes comparandae; puta, quando termini rationis unius ad ratiVerbi gratia; onis alterius terminos sunt heterogenei. si ratio ponderis ad pondus, comparetur ad rationem lineae ad lineam: possunt quidem rationes illae, (ne refragante, credo, Meibomio,) vel aequales esse, vel inaequales; &quidem vel haec vel illa major: quî autem possint ad eundem consequentem reduci, nondum ostendit doctissimus vir: neque facile est ostensurus. Si enim volet vel alterius vel utriusque terminos commutandos in alios alius generis; exsempli gratia ut ratio ponderis ad pondus, puta quadripondii ad bipondium, numeris exprimatur, ut 4 ad 2; &ratio item lineae ad lineum, puta tripedalis ad bipedalem, ut 3 ad 2; atque has demum rationes comparandas, ut constet utra major: Hoc, inquam, est petere principium; nam etiamnum interrogabitur, quo criterio juxta hanc doctrinam innotescet rationem 4 ad 2 eandem esse vel aequalem rationi quadripendii ad bipondium, an majorem; minoremve. Nam, propter numeros &pondera invicem heterogenea, comparatio ad eundem terminum consequentem non poterit institui, quod solum est (juxta Meibomii definitionem) rationis aequalis, majoris, minorisie criterium. 40: Sunt, credo, Semissis, Triens, Quadrans, &c. Sive subduplum, subtriplum, subquadruplum, &c. non minus Rationum nomina quam duplum, triplum, quadruplum, &c. Semissem vero Quadrante majorem esse, nemo sobrius negare debet, quippe qui duobus quadrantibus aequatur; Omnes autem homines totum quavis sua parte majus esse, communi ratione percipiunt, (vel Meibomio judice pag. 141. I 16.) adeoque semissem Quadrante, utpote sui parte. At vero, per hanc Meibomii definitionem, subquadruplum 12, subduplo 1/2 vel 1/, (hoc est, quadrans semisse,) majus esset, cum 1 &4 plus distent quam 1 &2, vel 2 &4.