# Opera mathematica. Vol. 1 17.1-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 17.1 to 17.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/17.1

Quamvis autem, uti dictum est, durioris istius servitutis duratio non ita accurate determinari posit attamen (ut superius ostensum est,) tota Israelitarum in Aegypto mora, ex quo Jacobus cum ipsius familia in Aegyptum descendit, satis constat; nempe annorum 210. In hoc autem 210 annorum spacio (quod mirum est dictu) 70 personae tam stupendo augmento in tam immensum numerum creverunt ut omnem fere exspectationem superet. Septuaginta personae, inquam. Tantus enim erat totus israelitarum numerus cum Jacobus in Aegyptum descendit, computatis interim tam ipso Jacobo, quam Josepho ejusque liberis qui jam in Aegypto prius erant: prout viritim nominantur Gen, cap. 46. Nempe ex liberis Leae recensentur nominatim 34, quorum cum duo (Er & Onan) jam antea mortui fuerint, (ut dictum est v: 12.) reliqui 32 cum ipso Jacobo, sunt 33, quem numerum habemus v. 15. Tum ex liberis Zilphae recensentur nominatim 16. (ut v. 19.) Ex liberis Rachelis, inter quos Iosephus ejusque duo filii, numerantur 14 (ut v 22.) Ex liberis denique Bilhae, 7, (ut v. 25. ) Adeoque totus omnium numerus, puta Jacobus ejusque posteri ex eo nati quotquot tunc in vivis erant, sunt (33–1 164 1447–) 70, ut dictum est v. 27. atque iterum Exod. c. 1. v. 5. Deut. cap. 10. v. 22. Non ignoro quidem LXX Interpretes in locis illis habere ἐβδομήκοντα πέντε, sed manifesto, ut videtur, errore. Quem tamen lapsum sequutus est Stephanus in ipsius oratione ad populum uti illam habemus Act. 7. v. 15. Cum enim res esset levioris momenti, ipsique tunc temporis incubuerit summa brevitate uti, satius ipsi videbatur in re historica, (obiter tantum attingenda,) juxta receptam apud eos versionem (quae passim obtinuit) eandem repetere, quam ad importunam emendationem (quae ad rem praesentem vix quicquam conferret) in illis temporis angustiis citra necessitatem divertere: Lucae vero, qui hanc ipsius orationem, sive potius ipsius summam recenset neutiquam incubuit narrationem illam (siquid inibi erratum esset) emendare, sed satis suas egisse partes censendus est si orationem illam prout habebatur fideliter recensuerit. Neque enim exspectandum est, ut, quotiescunque in N. T. textus aliquis ex V. T.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
