Latin
17.5 to 17.8
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 17.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
citatur, (juxta eam quae tunc obtinuit versionem,) singuli versionis apices, re quae prae manibus erat omissa, critice discutiantur. Satis est, si quem citant textus, quatenus ad praesens negotium applicatur, cum authentico textu Hebraico quoad sensum conveniat; quanquam fortassis in nonnullis apicibus non tam accurate suas partes egissent qui citantur interpretes. Quâ de re videantur, si libet comment atores in locum. In quam immensam autem 70 illae personae multitudinem eruperint intra 210 annorum spacium, satis liquet ex ea quam habemus populi Israelitici recensione, quando Aegypto exierunt. Nam Numeror. cap. 1. v. 46. Israelitis tributim computatis, reperti sunt 603550 viri adulti, ad bellandum ideo nei, qui annum aetatis vicesimum compleverant; praeter decrepitos senes, mulieres item, &infantes sive etiam adolescentes, (quippe qui annum vicesimum nondum compleverant,) tota interim tribu Levi non numerata. Si vero numerus juniorum, qui nondum 20 annos nati, simul cum senibus ad bellandum ineptis, bellatorum numerum aequâsse putenus (quod non iniquum est postulatum, cum ejusmodi ni fallor, proportio in aliis etiam gentibus soleat occurrere; vix enim solet adultorum numerus, numerum simul puerorum, adolescentium, &senum, superare,) atque horum numerus reliquis adjiciatur; reperietur numerus 1207100. His insuper si adjiciatur totius numeri pars decima pro tribu Levi, (quae in priori catalogo recensita non est, exsurgit, omnium masculorum numerus 1327810 circiter. Denique si faeminas judicemus maribus non fuisse pauciores, quae forte &multo plures esse possent, partim quod viri singuli non raro plures habuerint uxores, partim etiam quod eorum miranda multiplicatio &incrementum id ipsum suadeat, praesertim cum certum sit ex infantibus masculis non paucos flumine fuisse submersos,) earumque numerus numero marium adjungatur, emerget numerus omnium 2655620. Nempe bis millena millia, sexcentaquinquaginta &quinque millia, cum sexcentis &viginti; seu potius juxta stilum veterum Romanorum, (qui centenea millia solebant numerare,) vicies &sexies centena millia, quinquaginta insuper &quinque millia, cum sexcentis adhuc &viginti. Cumque hi omnes sint simul superstites; si illis ulterius annumerentur omnes qui interea temporis demortui fuerint, numerus in immensum esset ampliandus. Hos De Additionis &Subductionis Exercitio. CAP. 17.