# Opera mathematica. Vol. 1 18-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, AETICS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-2

Hos autem omnes ex 70 (uti dictum est) personis intra 210 (aut ad summum 211) annorum spacium descendisse, tam incredibile prope, & stupendum plane est incrementum, ut nulla istius vel probabilis causa assignari possit, praeter insignem illam benedictionem Abrahamo divinitus promissam, Gen. cap. 15. V. 5. Intuere versus coelum, & numera stellas ejus, si possis eas numerare; nempe sic, inquit, erit semen tuum. Quod & mirifice ad impletum est: Quicquid enim sit de arenulis ad maris littora positis, certe numerum stellarum, quas Abrahamus in firmamento simul intueri posset, longe superat ipsius posterorum multitudo. Cum enim numerus stellarum, quas facile notare potest oculus intuentis, ultra unum mille non multum excedat, (numerari siquidem solent 1022, in tabulis Astronomicis,) quarum etiaam non nisi pars media, unò scilicet hemisphaerio contentae, simul intuendae patent; unius Jacobi posteri (Ismaelis interim & Esavi posteris, utut numerosis, ne quidem nominatis, nec qui à Retura descenderunt,) qui uno atque eodem hoc tempore vixerunt (omissis interim iis qui vel antea fuerant demortui, vel etiam per omnia deinceps secula nascituri) numerum illum plus quam bis millies superavit. Non dissimulandum interim est, hanc supputationem supra memoratam, non immediate post exitum ex Aegypto factam fuisse, sed post integrum annum, ineunte scilicet anno secundo, (die primo mensis secundi) uti constat Num. cap. 1. v. 1. Verum hoc non adeo magni momenti esse judico, cum eorum numerum eo anno non admodum auctum fuisse censendum erit; partim propter insignem illam cladem quam interim passi sunt, (Exod cap. 32. v. 28, & 35.) ob vitulum aureum; partim etiam quod eundem circiter numerum habemus Exod. c. 12. v. 37. licet non accurate supputatum; dicitur enim ibidem Aegypto eadem nocte exiisse, ex Israelitis, viros adultos circiter 600060; numerantur autem (ut diximus) anno sequenti praecise, 603550. Atque haec quidem obiter dixisse sufficiat, quo ansam arriperem Additionis atque Subductionis praxin in exercitiuim revocandi.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
