Latin
VNHNEMIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 18-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod erat ostendendum. Et similiter ostenditur de alia quavis inscripta, quae superior sit eâ quae per verticem transit. Cumque haec omnia sint legitime demonstrata; Quid interim, inquies, de Aequatione nostra dicendum erit, quae demonstrationibus hisce tuis subverti plane videatur. Quamvis enim utrobique conveniat propositionem examinandam falsam esse: At tamen de situ puncti D superioris, pugnare mutuo videantur. Quippe per Aequationis nostrae radicem supra inventam, esset pD superius =3dV 37 3d; at in demonstratione tua prima, habetur pA (hoc est pD sursum) =3d. Item cum sit pD superius =3dV34/ 3d, &pD inferius =3dV 3– 3d, esset utriusque aggregatum, hoc est, recta DD =6dV 3: at in demonstratione tua secunda, est AD (hoc eff, in praesenti casu, DD) ad AP, ut I ad 3V3; adeoque cum sit AP ae d’, erit AD =DD =3lV3, non 6dV3. Quid itaque dicemus; Num utraque vera esse? (tum Analysin nostram, tum demonstrationes tuas?) At quî illud fieri possit? siquidem ἀληθῆ συναληθάει. Num itaque vel has vel illam falsi accusabimus? atque alicubi erratum esse dicemus? Sed neque videtur hoc dicendum. Eccubi enim? Num igitur dicemus tandem (quod tamen ut dicam non nisi extrema necessitate adigar) Analyseos leges non satis ratas habendas esse? adeoque Analyticen ipsam (quod faciunt nonnulli, ipsius parum gnari,) accusabimus, quasi quid falsum doceat? At ab hoc ego D. V. satis abhorrere non dubito; quippe quo Analysin accuratius nemo, nemo subtilius, exercet. Fateor equidem fieri nonnunquam posse (quod tamen nemo quem scio Analysta hactenus prodidit,) ut in casu impossibili, non eam statim detegat analysis impossibilitatem, sed rem quasi possibilis esset solvit; &vice versa, videatur aliquando analysis in ἀδυνατον exire, quum interim res exposita non sit plane impossibilis: At nihil ego tale hoc in casu dicendum autumo. Ne autem ego temere illud fassus videar, &cui Tu forsan haud statim assentiendum esse putaveris; non abs re fore autumo, utut πάρεργον videatur, eorum utrumque exsemplo indicare. Si supponatur Triangulum cujus duo crura sint BC =2, GD =1, &bafis BD =4, petatur autem, si a vertice C demittatur ad basin perpendicularis CA, quod nam illa basis punctum designet; sive, quanta futura sit recta BA. Analysis sic procedit. Est CBq– BAq– CAq =CDq -ADq E CDq -QBD EBA: =CDq BDq† 2BI) . BA -BAq. Adeoque CEq ECDq -Boq T2BDXBA. Hoc est CBq -CDqF CBq –CDqIBDA. EBA BDq Σ2BDIBA. Ideoque 2BD