# Opera mathematica. Vol. 1 18.1-2-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 18.1 to 18.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.1-2

Idem enim & hic & illic numerus Factus prodit. Ut autem suus cuique locus rite assignetur, curandum est ut haec oservetur regula; nempe, ut cujuslibet particularis multipli ultima figura eodem gradu collocetur cum suo respective multiplicatore, (reliquis proximos continue locos occupantibus) Ut in eodem exsemplo, multiplicandi (2361 quadruplum 9444, ultimam ipsius figuram habet in Unitatum loco positum, quia ipsius multiplicator 4, totidem unitates indicat. Item ejusdem multiplicandi simplum 2361, ultimam figuram in centuriarum loco positam habet, quoniam ipsius multiplicator 1, unam centuriam indicat. Denique ejusdem duplum 4722, ultimam suam figuram habet in deciesmillium loco, quoniam ipsius multiplicator 2, duas millium decades significat. Et similiter in aliis quibusvis multiplicationibus faciendum erit. Atque hoc quidem si curetur, ciphrarum series quotlibet (siquando multiplicatori ciphrae immisceantur) penitus omitti possunt. Denique, si e Factoribus (sive numeris invicem multiplicandis) vel alter vel uterqu in ciphris (sive una sive pluribus) termiDe ciphris netur; sepositis illis ciphris finalibus, peragatur tota multiplicatio acsi finalibus. non adessent; & numero tandem ita producto tot subjungantur ciphrae quot erant illae omnes sepositae. Ita si numerus 4085100 ducendus sit in numerum 230040; sepositis tribus ciphris finalibus (multiplicandi nempe duabus & multiplicatoris unâ) habebitur 939736404 40851X 23004; cui numero Facto si restituantur tres illae ciphrae seporiter in aliis. Ratio operationis satis est evidens. Si enim, verbi gratia, 300 per 20 multiplicare oporteat; &, sepositis ciphris, ducantur 3 in 2 habebitur 6– 3x2. Et, restitutis ciphris, erunt bis 30 decies 6, hoc est, 60; & bis 300 decies 60, hoc est, 600; & denique si bis 300 sint 600, erunt vicies 300 (sive bis decies 300) decies 606, hoc est, 6000. Quaelibet enim adjecta ciphra numerum cui adjicitur decuplum facit. Et pariter in aliis ejusmodi multiplicationibus quibuscunque. Atque hinc liquet, tantundem prorsus valere sive 2 ducantur sive 200 in 30, sive denique 2000 in 3; quippe in singulis emergit numerus 6000. ut patet. Et pariter in similibus. Atque hactenus quidem de numeris integris invicem multiplicandis dixisse sufficiat.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
