Latin
18.5 to 18.9
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 18.5-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Siquando numeris integris annecti contigerit partes aliquot decimales, sive (quod idem est) loci aliquot infra unitatis locum descendentes; eadem omnino erit operationis methodus atque in numeris integris: cum hoc solo discrimine, quòd postquam numerus productus eodem plane modo invenitur acsi essent numeri omnino integri, tandem tot loci in numero facto lineâ separatrici sunt abscindendi, ut partes decimales, quot erant in utroque simul Factore sic abscissi. Exsempli gratia, Si numerus 36515 ducendus esset in 36. Postquam (quasi essent plane integri) invenerim productum 36525x 35; tandem, quia in factoribus video tres locos partium decimalium (duos nempe in multiplicando, &unum in multiplicatore,) tres ulcimas producti figuras linea separatri ee abscindo ut partes decimales: adeAtque idem in aliis partium decimalium multiplicationibus observandum erit. Ratio hujus operationis haec est. Quoniam, ut numerus quilibet, adjectione ciphrae in fine, decuplo augetur; promotâ nempe qualibet figura in locum proxime superiorem, ut quae prius unitates significabat, jam significet decades, &sic de reliquis: Ita figurae finalis abscissione linea separatrice, numerus decuplo minuitur; detrusa nempe figura qualibet in locum proxime inferiorem, ut quae prius decades significabat, jam significet unitates, &sic de reliquis. Puta, si numero 35 adjiciatur ciphra, fiet 350 decuplo major; sin ab eodem 35 abscindatur lineâ separatrice figura ultima, erit 35 decuplo minor. Et similiter judicandum erit ubi duae, tres, aut plures adjiciuntur ciphiae, aut totidem abscindantur loci decimales; nempe numerus centuplo, millecuplo, &c. adjectione augetur, vel ablatione minuitur. Adeoque in exsemplo proposito cum 365825, sit centuplo minor quam 36525, erit etiam 365125 -35 centuplo minor quam 36525x35; cumque etiam 31 sit decuplo minor quam 35, erit 365ρ5x36 decuplo minor quam 36568. x35, adeoque decies-centuplo, hoc est millecuplo, minor quam 36525x 35. Cum igitur sit 1278375– 36525x25, abscindendae sunt lineâ separatrice tres ultimae figurae ut numerus fiat millecuplo minor, nempe 1278375 =365l25 *38; adeoque figura 8 quae prius significabat tot millia, jam significat non nisi totidem Unitates, &sic de reliquis. Atque haec etiam sufficiant de partibus decimalibus multiplicandis, Tandem &hanc libet (ex Oughtredo) regulam generalem proponere, quae in suos assignando numeris multiplicatione factis locos, sive in numeris integris, sive etiam partibus decimalibus, dirigat.