# Opera mathematica. Vol. 1 18.5-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 18.5 to 18.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.5

Si itaque quaeratur numerus qui numerum denarium bis in se contineat, hoc est, qui sit denarii duplus, seu qui duplâ proportione denarium superet: numerus Denarius dicetur Multiplicandus; numerus Binarius (qui datam proportionem exprimit) dicetur Multiplicator; numerus denique quaesitus (puta vicenarius) qui numerum denarium bis continet, Factas dicetur, seu Productus. Hoc est, si sit 10x2 –20, erit 10 Multiplicandus, 2 Multiplicator, & 20 Factus, seu Productus. His appellationibus intellectis, non erit difficile aliorum quas afferunt Multiplicationis definitiones intelligere; quales sunt hae quae sequuntur. Multiplicare, est numerum invenire, qui toties contineat Multiplicandum, quoties Multiplicans continet Vnitatem. Item, Multiplicare, est numerum invenire qui eâdem sit ratione ad Multiplicandum qua Multiplicans ad Vnitatem. Has autem definitiones, aliasque ejusmodi, licet non ut falsas rejiciam, cùm revera rem prout est exprimant; vix tamen usque adeo accommodas autumo. Cum enim Definitio sit definiti explicatio, debet ea per notiora procedere. Quid autem sit numerus Multiplicandus, Multiplicans, & Multiplicatione factus, non minus est ignotum quàm quid sit ipsum Multiplicare. Qua etiam de causa non admittendam censui (in definitione nostra posteriori) ipsam rationis sive proportionis vocem, nisi & ipsam simul explicuissem; utpote quam nondum in praecedentibus ex professo exposueram. Fateor interim ipsum Euclidem multiplicationem sic explicuisse, 15 d 7. Αειθμὸς ἀριθμὸν πολλασιάζειν λέγεται, ὅταν ὅσαι εἰσὶν καὶ ἐν αὐτῷ μονάδες, τοσαυτάκις συντεθῇ ὁ πολλαπλασιαζόμενος, γένη ταί τις Numerus numerum multiplicare dicitur, quando quot sunt in ipso unitates, toties componitur (numerus) qui multiplicatur, atque (ita) factus aliquis emergit. Verum hîc (si rite attendatur Euclidis scopus) non tam Multiplicationem definit, aut docet quid sit Multiplicare; sed exponit quid sibi velit apud illum phrasis illa cum dicitur numerus numerum multiplicare (cujus quidem voces singulae supponuntur prius fuisse cognitae;) atque hoc quidem postquam exposuisset quid sit ratio, & speciatim quid sit πολλαπλάσιον seu multiplum, adeoque & quid significet πολλαπλασιάζειν notum esset.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
