# Opera mathematica. Vol. 1 189

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, NTAETEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/189

Si verò Arithmeticis placuisset primitùs, pro decupla, aliam quamvis proportionem adhibuisse; potuissent etiam & illi, quaecunque fuerit, hujusmodi probationem aptasse: Non quidem abjiciendo singula novena, uti jam; sed eum numerum, quoties fieri possit, abjiciendo, qui unitate minor fit quam nomen istius qua proceditur continuae proportionis: Puta, si (pro decupla) adhibuissent noncuplam, abjicienda essent (non novena, sed) octona omnia; si octuplam, septena; si septuplam, sena; si sextuplam, quina; & similiter de quavis aliâ. Atque hactenus de Probationibus tum Multiplicationis tum Divisionis dixisse sufficiat: quibus vel utendis vel negligendis suo quilibet utatur arbitrio. lisdem autem, cum his probationibus, principiis nituntur Quaestiuncuhujusmodi quaestionum solutiones; (quibus se exercendo ty- lae familiarones Multiplicationis & Divisionis naturam & consensum mu- res solvuntur. nuum melius persentiscent.) Quis numerus est, qui per 4 divisus, quotientem dabit 3. Nempe 4 & 3 (Divisore & Quotiente) invicem ductis, prodibit 12, numerus quaesitus Dividendus. Vel, quod eodem recidit, si numerus quaesitus, Dividendus, dicatur A; quoniam (juxta quaestionis teno= 3; si pars utraque mulrem) 7 tiplicetur per 4, erit A = Item Cujus numeri triens est 235. Hoc est, Quis numerus per 3 divisus, quotientem dabit 235. Eadem methodo, ductis invicem 235 & 3, prodibit numerus quaesitus 705; qui nempe per 3 divisus quotientem imperatum exhibebit. Vel etiam quia Item A a 2 Si autem quaeratur, Verbi gratia, Quinam numeri sint invicem ducendi ut factus sit 242 Vel Quis per quem dividendus, ut quotiens sit 24?

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
