# Opera mathematica. Vol. 1 19.5-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 19.5 to 19.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19.5

Statuantur in totidem colume o e nis, sive seriebus erectis, tot punctorum triades sive terniones, quot opus est ad complendum numerum 12, (puta 43) quo facto, numerus columnarum simul ostendit, quoties in 12 contineantur 3 (toties nempe quot sunt ipsae columnae,) atque etiam quot puncta sunt in qualibet serie transversa, hoc est, in quolibet totius numeri triente; (tot enim sunt transversae series quot sunt cujuslibet erectae puncta, adeoque quaelibet series transversa est totius numeri triens;) tot autem sunt cujuslibet transversae puncta, quot est serierum erectarum numerus, cum harum quaelibet transversarum cuilibet unum subministret punctum. ut patet. Est autem Divisio eodem fere modo Multiplicationi opposita quo Additioni Subductio. Ut enim quae Additio componit Subductio resolvit; ita quod Multiplicatione componitur, id resolvitur Divisione. Sic, ubi ex additis 3 & 4 fiunt 7; si ex 7 alterutrum auferas, alterum prodibit. Ita, ubi ex multiplicatis 3in 4. fiunt 12; si 12 per alterutrum dividas alterum prodibit. Utrobique quod componendo ex suis componentibus conflatur, id resolvendo in sua componentia resolvitur. Nempe, quae in Subductione sunt Ablatum & Residuum, ea in Additione sunt Integri Membra: & quae in Divisione sunt Divisor & Quotiens, ea in Multiplicatione sunt Factores. Graecè dici solet Μεεισμὸς divisio, & μεείζειν dividere. Apud Euclidem interim passim μέτρον, μετρεῖν, μετρέμενος, idem sunt atque Divisor, dividere, divisus sive dividendus, & numerus καθʼ ὅν μετρεῖται quotiens est. Sic 9d7 Numerus pariter par definitur ὁ ὑπὸ ἀρτίου ἀειθμοῦ μετρύμενος κατ᾽ ἄρπον ἀειθμόν. Qui a numero pari per parem mensuratur, sive quem numerus par per parem metitur; nempe, qui ita per Divisorem parem dividi potest, ut & quotientem parem habeat. Notandum autem est, apud Euclidem, non numerum quemvis alium quemlibet καταμετρεῖν dividere vel metiri posse; sicut nec a quovis numero quilibet auferri potest, (puta major ex minore:) Cum enim ille de veris tantum numeris & propriè dictis (integros intellige) verba facit, qui ex Unitatibus componuntur; adeoque Unitatem semper habet pro indivisibili, quodque est, in numeris, minimum quod sic: non raro occurrit numerus qui in imperatas partes dividi non potest.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
