# Opera mathematica. Vol. 1 19.9-12

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 19.9 to 19.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19.9

Adeoque numerus ille solus alterum Dividere sive Metiri apud Euclidem dicendus erit, qui est ipsius aliquota pars, seu qui aliquoties positus Dividendum aequet; quoties autem ponendum est ut aequet numerum dividendum, id divisione quaeritur. Verbi gratia, si dividatur numerus 12 per 3, sive quaeratur quoties ponendus numerus 3 ut aequet numerum 12, Quotiens erit 4; quia nempe numerus 3 quater positus aequabit numerum 12. At si proponatur numerus 10 per 3 dividendus; id quidem fieri non potest, cum hic illius non sit aliquota pars, nec aliquoties repetitus ipsum aequabit; nam ter positus (313–9) minor est, & quater positus 3x4–12) major est quam 10; atque iinter 3 & 4 non alius intercedit numerus, qui sit Quotiens quaesitus. Atque idem continget quotiescunque propositus Divisor non est numeri Dividendi aliquota pars. Atque hoc quidem interest inter Arithmeticas operationes Syntheticas & Analyticas. Nempe, in Syntheticis, veris nemeris datis verus semper numerus emerget; at non ita in Analyticis. Puta, in Additione 544–9, 314–7, &c. Et similiter continget quicunque sint numeri dati addendi: At in subductione, quamquam illud aliquando contingit, ut 5–4– 1, &c; non tamen id semper, nam 3– 4 aequabitur nulli vero numero possibili, cum majus ex minori auferri non possit; solemus camen ejusmodi supposititiam subductionem utcunque innuere ad hanc formam 3 – 4, vel etiam – 1. Sic, in multiplicatione, propositis quibuscunque veris numeris invicem multiplicandis, verus semper emergit numerus, ut 422–8, 326 – 18, 5* 3–15, &c. At in Divisione, licet illud aliquando contingit, ut 2) 4 (2; non raro tamen secus accidit, ut si 3 per 6, aut 5 per 3, dividendi essent, ubi quotientes nullis veris numeris (integris) assignari possunt; solemus tamen & hic supposititios illos quotos utcunque innuere ad hanc formam ς vel 1/, &? vel 1 1/2, &c. Et similiter in Potestatibus componendis & resolvendis, contingit; dati enim cujusque veri numeri Quadratum, Cubus, &c. veris numeris exhibebitur; at non item dati cujusque numeri Radix quadratica, cubica, &c. veris numeris exhiberi poterit: ut suo loco patebit. Verum ut multiplicatio, laxiori sensu sumpta, non ad illam Divisio laxsolummodo restringitur ubi Factus est numeri propositi Mul- iori sensu actiplus; ita nec Divisio ita restringi solet ut Divisor necessario cepta.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
