# Opera mathematica. Vol. 1 198

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, IBIISIG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/198

IBIISIG Pariter, cum terrae Jugerum Anglicanum Acra, vulgo dicta) statuta lege censeatur instar, Parallelogrammi Rectanguli, Perticas 4 lati, longi A = 4 Pert. vero 40: continebit area Perticas quaBEAOP. draticas 160–4*40. Vel etiam, AB - I6OPq. cum Perticae longitudo sit pedum 16 1/2; adeoque 4 Perticae sint pedes A - 66 Ped. 66; & perticae 40, pedes 660: Idem terrae Jugerum sive Acra valebit pedes quadraticos 43560– 66* Hinc etiam patet, varia esse posse parallelogramma, quorum magnitudo sit aequalis, ambitus autem admodum inaequalis; & contra, ambitus aequalis, at magnitudo inaequalis; & quidem eousque ut quorum ambitus major est, eorum area seu magnitudo sit minor. Exsempli gratia. Sit Rectanguli primi latus quodlibet sex pedum; erit area, pedum 36 –6x6. Secundi latitudo, pedum 4, longitudo pedum 9; erit area, pedum 36–4x9. Tertii latitudo pedum 3, longitudo 12; erit area 36–3*12. Quarti latitudo pedum 2, longitudo 18; erit area 36– 2* 18. Quinti denique latitudo 1, longitudo. 36; erit area item 36– 1x36. Est igitur eadem singulorum area seu magnitudo; nempe pedum quadraticorum 36: at eorum ambitus longe diversi; quippe quinti, 74–1436414 36, nempe plus quam triplo major quam primi. Deinde, sit Rectangulum primum (ut prius) longum & latum pedes 6, Secundum, latum pedes 5, longum pedes 7. Tertium, latum 4, longum 8: Quartum, latum 3.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
