# Opera mathematica. Vol. 1 2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, A MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/2

Verùm si omnino serio agat Vir clarissimus, (quod nonnullos arbitrari video,) verosque se de Pythagora, Eudoxo, Euclide, Ptolemaeo, Archimede, Apollonio, Theone, Pappo, Eutocio, reliquisque ex veteribus Choragis, (ne & recentiores nominem Mathematicos,) triumphos agere censeri velit: Duo omnino sunt quae me impediunt ne sibi possim hac ex parte consentire. Alterum, quod quicquid ipse veri substratum habet minime novum sit; sed & veteribus olim cognitum, & recentioribus etiamnum Mathematicis probe perspectum. Alterum, quod, quae ipse in Mathesin videtur introducturus nova; ea plane falsa sint, & res nihili. Non interim ignoro, quam de hoc invento suo altum sentire videatur. Quod vel in limine cuivis obvium est. Tum ex eis quae ad Regem habet, Epist. pag. 5. In traditis autem illis (de Rationum doctrina) Elementis quamquam Divini viri, Pylhagoras, Eudoxus, Euclides, & quotquot unquam Pythagorici flaruere, desudarunt; primus omnium eruditam vetustatem, quantum ex scriptis illius scitur, ingenti molimine, quod praefiscini dixerim, superavi. Tum ex ipsius ad Lectorem Praefatione, quam (quasi universus orbis ipsi graQuod Orbis literatus gaudeat! tulari debeat) his verbis orditur; Posteritas gratâ memoria recordetur! Primi novas Geometricarum rationum leges in natura deleximus; & falsas propositiones in eo libro invenimus, quem ultimae antiquitatis Divini viri, Pythagoras, Eudoxus, Euclides, ex Aegyptiorum & Patriarcharum inventis condiderunt, omnium autem seculorum praecipui Philosophi & sapientes legendo examinarunt. (Quod quidem quot parasanguis inventum Columbi, novum orbem indicantis, antecellat; deinceps multis exponit.) Egregium equidem facinus! & Viro dignum! Cui, si libet, ProMetuo elogum faciamus, Magna petis Phaëton. nim ne & congruum sortietur Epilogum. Magnis tamen excidit ausis, Quid autem tanti moliminis opus suscepturo animos fecerit, si dubitemus; exponit ipse, pagina sequente; nempe quod nihil sibi arduum fore aut inaccessum, experimento jam saepius edoctus fuerit. Quippe huc spectare videntur quae illic habet; nempe, Jam Illo tempore tot locorum in desperatis auctoribus restitutione, quasi perpetuis victoriis, animatus, nihil tam arduum, nihil ita intricatum in scientiis, quae quidem ratione aliqua constitutae eßent, inveniri arbitrabar, ut, si ingenii nervos contendere vellem, explicatum illud dare diffiderem. Virum itaque jam videtis facinori parem.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
