# Opera mathematica. Vol. 1 20-10

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-10

Et quidem universim, quicquid tanquam mensurae capax proponitur, de illo had inconmmode interrogamus non modo πόσον, quanium sit, sed & πλικον, quam, magnum. Quod confirmabunt, siquis dubitet, tum authores Graeci passim, tum Lexicographi; in vocibus ὑλίκος, πλίκος, πηλίκος, τηλικοῦτος &c. Sed nec ipse, credo, refragabitur Meibomius, quippe qui de φθόγγοις, sonis, πολικόπετα significanter admodum dici, affirmat .p. 83. l. 16, 20: Ubi autem non mensuranda, sed numeranda proponuntur aliqua; non quidem πηλίκον, quam magnum quaerimus; neque ποσον, quansum; sed πόσα, quor. Et quidem numerus utrovis modo considerar; potest. Ubi enim, verbi gratia dicitur, Numerum ternarium, majorem esse binario; atque Tria, plura esse quam Duo; tantundem utrobique, quoad rem, dicitur: At illic, consideratur utervis numerus ut Unum quid; & dicitur, Quantum illud; ad instar quantitatis continuae: Hic vero, ut plura; & dicitur Quot sunt; ad instar Quantitatis discretae. Quod autem ille, ποσὸν ad quantitatem discretam, seu numerum restringere velit; quod facere videtur, pag. 11. l. 5. Admodum incaute factum est; cum certum sit, ποσὸν, non minus de continuo dici. Testor enim quos ipse citat authores passim. Imo seipsum testor, qui p. 87. l. 5. id ipsum disertis verbis fatetur, Nempe, generale esse vocabulum τὸ ποσὸν, quod & magnitudinem, & multitudinem comprehendat. Cur igitur, eiusdem paginae l. 4. & praecedentis lin. penult. contendat τὸ ποσὸν dici non posse ubi ratio est ineffabilis, seu numero inexplicabilis; Item, Quotum, non nisi, cum rationis magnitudines sunt commensurabiles; ego sane non intelligo: praesertim cum proximis verbis lin. 5. agnoscat, τὸ ποσὸν utrique quantitati commune esse; & lin. 12. τοῦ ποσοῦ, Quoti, aliud esse in corporibus contiunis, quod magnitudo vocatur, aliud in discretis. Quicquid enim de Quoto sit, (quae sua vox est,) certe ποσὸν, quantûm, de quantitate continua dici, perinde atque discreta, nemo sobrius negabit. Et ipse quidem omnium minime negare debet, qui continui quoti & quotitatis continuae, (pro continua quantitate „) sat saepe meminit; & quidem primus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
