# Opera mathematica. Vol. 1 20-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 5OIS TE TSHISHEIIEII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-2

Adeoque, ut rem paucis comprehendam, cum sensu strictiori sumantur, Multiplicatio quaerit numeri dati multiplum; divisio aliquotam partem: cum sensu vero laxiori usurpantur, dicenda potius est Multiplicatio, quantitati aliam in dataratione exhibere; sive quantitatem, quae ad datam datam habeat rationem, investigare: Divisio verò, datis duabus quantitatibus homogeneis earum ad invicem rationem investigare. Neque interim aliquem terreat, quod hoc laxiori sensu eadem operatio utrovis ad libitum nomine appellari possit, nam illud omnino concedendum est, cum perinde sit omnino Multiplicare per 3, 1/2, /, &c. atque dividere per /, 2, 1/2, &c. ut suo deinceps loco clarius patebit. Quod eò minus mirandum est, cum & idem in aliis opposicis operationibus contingat; utpote in Additione & Subductione, cùm perinde omnino est sive addamus 2, – 3, 4, &c. sive subducamus - 2, 3, - 4, &c. ut ex supra dictis patet Interim monendum est, quod, ut multiplicatione (laxiori sensu sumptâ) non semper augetur quantitas multiplicata, sed aliquando vel eadem manet vel etiam minuitur: sic divisione (laxiori item sensu sumpta) non semper minuitur quantitas divisa, sed vel eadem manet vel etiam augetur. Nempe, quoties Divisor est unitate major, Quotiens erit numero dividendo minor; quoties autem Divisor est unitate minor, Quotiens erit numero dividendo major, si denique Divisor sit unitas, Quotiens numero dividendo aequalis erit. Ratio manifesta est. Cùm enim numerus Dividendus ostendat quoties ipse contineat unitatem; Quotiens autem, quoties idem dividendus contineat divisorem: Si divisor sit unitate major, puta 2; manifestum est quotientem numerô dividendo minorem esse, cum eodem numero dividendo pauciores continentur binarii (δάδες) quam unitates: sin divisor sit unitate minor, puta 1/2; manifestum item est quotientem numero dividendo futurum majorem, cum numerus dividendus plures contineat semisses quam integras unitates: si denique Divisor sit unitas, quotiens erit numero dividendo aequa lis; toties enim dividendus divisorem continebit quoties continet unitatem.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
