# Opera mathematica. Vol. 1 20-6

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, NTAETEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20-6

sed quantitatem dividendam dividenti supraponunt, interjecta lineolâ; & siquam animadvertant quantitatem quae utramque communiter multiplicaverit eandem utrobique expungunt: nec ulterius satagunt curiosam Divisionem (praesertim cum divisor ex pluribus partibus constat) exercere. Verum, etiam cum Divisor ex pluribus partibus constiterit, divisio nonnunquam satis feliciter exerceri potest, eadem plane premendo vestigia quibus in aliis Divisionibus inceditur. Quod (post Cartesium) animadvertit Schotenius (tam in ipsius ad Cartesii Geometriam notis, quam in speciali tractatu quem Principia Matheseos vniversalis appellat, Arithmeticae Speciosae praxin exhibente. ) Sed & olim, juxta veterum Algebram, ejusmodi divisionis methodum ostendit Thomas Diggesius, Anglus, (vir Equestri familiâ natus, & egregius sui temporis mathematicus, uti ex ipsius editis operibus, sed plerisque lingua Anglicana, satis patet,) in libro qui inscribitur stratioticos, (qui Londini prodiit Anno 1579.) ubi tam Arithmetica vulgaris, quam veterum Algebra succincte traditur. Ea vero sic commode praestabitur. Dispositis primo tam multiplicandae quam multiplicantis partibus, prout negotio magis accommodum videbitur; quaeratur quantitas quae saltem in unum (quod seligere placeat) Divisoris membrum ducta producat membrum aliquod quantitatis dividendae: quae quantitas pro quotiente (particulari) habenda est, & in divi. sorem totum ducenda, & Factum ex quantitate dividendâ auferendum, notato residuo. Atque idem iterandum erit quoties opus est; ut reliqua etiam quotientis membra reperiantur. Ita si quantitas ABF † 2CDF - 3AqB -6ACD dividenda sit per F -3A. Quoniam F) ABF (AB, scribo in quotiente AB; quae ducta in divisorem F - 3A facit ABF - 3AqB, F- 3A) ABF ACDF - 3AqB -GACD (AB L2CD ABF – 3AqB TECDF SACD T2CDE ACD

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
