# Opera mathematica. Vol. 1 20.17-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, NTAETEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20.17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20.17-2

Deinde Mensis periodicus statuitur, dierum 29, cum 12 horis & 44 minutis, hoc est, (ut ex adjuncto calculo patet,) minutorum 42524. Quod quaeritur ingitur, hoc est, Quoties in minutis 12672152, (tempore proposito, continentur minuta 42524, (tempus unius mensis periodici. labore peragatur. Quod quidem frequente exercitio ediscetur, & usu fiet familiare. De Multiplicatione autem & Divisione notandum est universim (cui simile de Additione & Subductione superius tradidimus,) ubi plures occurrunt numerorum Multiplicationes, vel Divisiones, vel simul utraeque, continue faciendae, perinde est quo ordine instituantur, modo omnes continue fiant; tantundem enim utcunque prodibit. Exsempli gratia.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
