Latin
IBIISIG
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 200
Unproofread scanNot analysed yet
isoperimetrum: Quod ut fiat, tantundem addendum est longitudini, quantum latitudini aufertur; illud autem quantumcunque sit dicatur C; fietque longitudo A†C, latitudo A –C; adeoque Rectangulum Quadrato Isoperimetrum, quippe utriusvis ambitus 4A, ut laterum utrobique additione patet. Erit Oblongi hujus area (ductu longitudinis in latitudinem inventa) Aq –C q, (ut multiplicando patet;) adeoque minor quam area quadrati, Aq; quod erat primo probandum. Sed &tanto minor est quantum est quadratum quantitatis C, (ut patet; hoc est, quadratum semidifferentiae laterum, (nam si ex A+C, auferatur A -C, residuum sive differentia est 2 C, ut subducendo patet:) &propterea quo majus est Cque, eo plus ab Aqui deficit oblongum, &proinde minus est; &contra: quod erat secundo probandum. Potest quidem hoc ipsum Geometrice demonstrari; at ego demonstrationem Arithmeticam hanc ideo adhibui, quòd ea praesenti negotio magis sit accommoda, (dum Arithmetices usum in rebus Geometricis ostendo,) &quidem per se magis universalis. Geometricam vero demonstrationem siquis postulet, hanc habeat. Sit quadratum quodvis ABCD, (puta longum &latum 4 pedes,) eique isoperimetrum Rectangulum oblongum BEFG, (puta longum pedes 5, latum 3,) tanto nempe magis longum quanto est minus latum quam est Quadratum illud. Est autem rectangulum AKGB utrique illorum commune; cui si addatur rectangulum KC, absolvitur quadratum AC; sin addatur rectangulum KE, absolvitur oblongum GE. At Additamentum KG majus est additamento KE, (ut mox probabitur,) adeoque (propter commune Nge . L. AG) quadratum AC majus oblongo GE, (quia si aequalibus addantur inPNNNEITESInnNNa aequalia, aggregata erunt inaequalia, illud autem majus ubi plus additur.) Quod autem KC majus est, &quanto majus, quam KE, sic ostenditur.