# Opera mathematica. Vol. 1 201

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, IBIISIG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/201

Rectangulum KC aequatur toti ED (quia longitudines AD, DC, aequales sunt, quippe latera quadrati, & latitudines KF, KD, aequales item ex hypothesi, quippe tantundem additur quadrati longitudini quantum latitudini aufertur; & anguli utrobique recti,) majus igitur est KC quam KE, (quippe aequale toti EDZEKETKH, eorumque differentia est KH quadratum (propter KF, KD, rectas aequales,) hoc est, quadratum rectae KF, vel KD, semidifferentiae laterum. Et propterea, in rectangulis Parallelogrammis Isoperimetris, cujus laterum differentia minor est, illud est majus: & cujus laterum differentia nulla est (nempe quadratum) id omnium maximum. Quod erat demonstrandum. Verum ut Multiplicantionis ope, quae jam tradidimus, peracta sunt omnia, ita & Divisione pariter similia fere problemata absolvi possunt. Verbi gratia. Cum supra ostensum est, pedem quadraticum valere 144 uncias quadraticas, (quippe 12x12–– 144.) Si asserculus ligneus sit 8 uncias latus; quaeritur quam longus sit oportet, ut habeatur pes quadraticus, Dividendo 144 (aream datam) A) AB (B per 8(datam latitudinem) habetur longitudo quaesita 18–142, quippe area AB per latitudinem A divisa exhiBJAB(A. bet longitudinem quaesitam B. Sin data esset longitudo 18, area 144 per eam divisa exhiberet latitudinem 8–115. Vel E)AB(A. Eodem modo. Cum Jugerum Anglicanum (ut supra dictum est) contineat Perticas quadratas 160 – 4*40. In agro (parallelogrammo) cujus latitudo est perticarum 8, quaeritur, quanta sit oporteat longitudo, ut habeatur Jugerum terrae? Dividendo 160 A) AB(B per 8, habetur longitudo quaesita 20– B)AB(A 252. Vel, data longitudine 20, dividendo habetur latitudo 8. Hoc est A) AB( B. & B) AB(A. Pari modo, Si Planities Camerae pedes 12 lata, longa vero 20; tegenda sit asserculis ligneis latis pedes 2: quanta sumenda est asserculorum (conjunctorum omnium) longitudo, ut operi sufficiant? Primo, ducta latitudine 12, in longitudinem 20, habetur area pedum quadraticorum 240–12 x20. Deinde, dividendo aream 240, per asserculorum latitudinem 2, habetur longitudo quaesita 120. Item. Si tapeti holosericae longae pedes 24, latae 8; inducendus sit a tergo pannus vilior latitudinem habens pedum 6: quaeritur quanta longitudo requiritur ut operi sufficiat? Primo, ducendo Deinde aream totam 192 per 6 latitudinem panni dividendo, habetur longitudo quaesita, 32–1/2. Et similiter alibi. Atque hactenus tum Multiplicationis tum Divisionis exercitium, in mensurandis Parallelogrammis Rectangulis quantum opus est, ostendimus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
