# Opera mathematica. Vol. 1 21-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 5OIS TE TSHISHEIIEII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-2

Atque huc spectat quod apud Arithmeticos passim occurrit, Dividendum toties continere Divisorem, quoties Ortus seu Quotiens continet Unitatem; vel, eandem esse rationem Dividendi ad Divisorem, quae est Quotientis ad Unitatem: Item, Dividendum toties continere Quotientem, quoties Divisor continet Unitatem; vel, eandem esse rationem Dividendi ad Quotientem, quae est Divisoris ad Unitatem. Nam & hoc sciendum est (quod & ex praedictis satis patet, ut in Multiplicatione perinde est utrumvis e Factoribus Multiplicandum sive Multiplicatorem dicamus, adeo ut si hic dicatur Multiplicandus ille erit Multiplicator, & contrà; Sic in Divisione de Divisore & Quotiente contingit, qui alternatim sedes mutabunt, ut si duorum componentium hic sit divisor erit ille Quotiens, & contra, si ille Divisor hic quotiens erit. Puta, cum in multiplicatione 3 & 4 invicem ducti constituant 12; si 3 dicatur multiplicandus, erit 4 multiplicator; & contra, si 4 sit multiplicandus, multiplicator erit 3. Si auper 3 dividatur, quotiens erit 4'1; sin divisor sit 4, quotiens erit 3. Et quidem, in omni divisione, si qui prius fuerat quotiens fiat Divisor, qui fuerat Divisor fiet Quotiens. Denique, ut de Multiplicatione monuimus, nempe eam vix aliud esse quam multiplicem Additionem, sive additionis compendium; ita & de Divisione monendum, eam quippe vix aliud esse (saltem cum Divisor est numerus integer) quam multiplicem subductionem, sive subductionis compendium. Qui quaerit enim, quoties numerus 12 contineat 3; idem facit ac qui quaerit, quoties ex 12 subduci possint 3: Qui igitur continuâ subductione invenerit, quoties possint 3 ex 12 auferri, ita ut nihil restet; invenit etiam eâdem opera quoties 3 in 12 praecise contineantur; quod ipsum est 12 per 3 dividere, ut ex praedictis liquet. Sic si ex 12 punctis appositis, 3 quoties fieri pessit subducantur, patebit post quatuor subductiones nihil superesse.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
